Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латинский язык.doc
Скачиваний:
464
Добавлен:
11.03.2016
Размер:
3.34 Mб
Скачать

Контрольная работа № 5

1. Переведите текст.

2. Выпишите предложения с инфинитивными оборотами, представив схему оборота.

1. De Parrhasio et Zeuxide, celeberrĭmis pictorĭbus

Parrhasius et Zeuxis celeberrĭmi pictōres erant. Parrhasius descendisse in certāmen cum Zeuxĭde dicĭtur. Narrātur etiam Zeuxis pinxisse puĕrum uvas ferntem; ad eas uvas etiam aves advolabant, ut ad veras. Pictor autem contenus non erat et irātus: «Uvas, – inquit, – melius quam puĕrum pinxi; puer vero simĭlis esse non vidētur, si aves ad eum advolāre non timent».

2. Omnia fluunt, omnia mutantur

Nemo nostrum idem est in senectūte, qui fuit juvĕnis, nemo est mane, qui fuit pridie; quidquid vides, currit cum tempŏre, nihil ex his, quae vidēmus, manet; hoc est, quod ait Heraclitus: in idem flumen bis non descendĭmus; manet idem flumĭnis nomen, aqua transmissa est (Senĕca).

3. De hirundinĭbus, victoriae nuntiis

Hibernis mensĭbus in calidiōra loca hirundĭnes avolāre constat. Sed, vere novo adveniente, ad regiōnes natāles revertuntur et suit domōrum tectis nidos suos aedificant. Homo quidam, equestri loco natus40, quadrīgas ruri41 habēbat, quibuscum42 cursĭbus quadrigārum semper interfuit. Cum in urbem ad hos cursus proficiscebātur, hirundĭnes in amicōrum villis capĕre secumque auferre solēbat.

4. Quomŏdo leo capĭtus

Ad leōnes capiendos, ut Plinius Major narrat, saepissime foveis utebantur. Principatu Claudii casus docuit ratiōnem capiendi eos43, paene turpem tali ferae. Nam pastor quidam impĕtum leōnis irruentis sago objecto continuit. Credi difficĭle potest44 tantam bestiam, etiam non resistentem, levi stragulo capĭte operto, devictam esse: omnis vis videlĭcet in ocŭlis constat. Unde jam non mirum est leōnem a Lysimăcho, jussu Alexandri cum eo inclūso, strangulātum esse.

5. De Ennio poēta et de Nasica

Scipio Nasica aliquando Ennium poētam visitātum venit. Ei ancilla dixit domĭnum domi non esse et sero venturum esse. Sed Nasica ancilla non credĭdit, nam sensit illam domĭni jussu dixisse et Ennium domi esse. Postridie poēta Nasicam visitātum venit et ostiarium rogāvit: «Estne domi domĭnus tuus?» Tum Nasica, qui erat, clamāvit se domi non esse. Tum Ennius: «Credis me vocem tuam non cognoscĕre?» At Nasica: «Homo es impŭdens. Ego ancillae tuae credĭdi, et tu mihi ipsi non credis me domi non esse?»

40equestriloconatus 'из сословия всадников'.

41 ruri см. rus.

42 quĭbus = quadrīgis.

43 eos = leōnes.

44 credi ... potest 'можно верить'.

6. Festīna lente

Gaius Suetonius Tranquillus in «Vita duodĕcim Caesarum» narrat Octaviānum Augustum princĭpem arbitrātum esse nihil minus cum perfecto duce, quam festinatiōnem temeritatemque, convenīre. Itaque proverbium Graecum jactāre solēbat, quod Latīne «festīna lente» significat.

7. Oedipus et Sphinx

Antīquis temporĭbus Thebāni multа malа Sphingе, horribilī monstrō, patiebantur. Sphinx in saxō ante portas oppĭdi sedēbat. Omnĭbus viatōribus aenigma solvĕre proponēbat. Eos, qui solvĕre non poterant, immisericordĭter interficiēbat. Hoc erat aenigma: «Quid mane gradĭtur quattuor pedĭbus, meridie – duōbus, vespĕri – tribus?» Multīs milĭbus civium jam inerfectīs, Oedipus ad Thebas vēnit. Ex primā attentatiōnе illud aenigma solvit: «Homo infans gradiens utĭtur pedĭbus et manĭbus, vir – solum pedĭbus, senex – pedĭbus etiam baculo». Tum Sphinx de saxo se dejēcit.