Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

De pollicitationibus

Si pollicîtus quis fuêrit rei publîcae opus se facturum vel pe-cuniam daturum, in usuras non convenietur. Sed si moram coepêrit facêre, usurae accedunt.

Non semper autem obligari eum, qui pollicîtus est sciendum est. Si quidem ob honorem promisêrit decretum sibi vel decemendum vel ob aliam iustam causam, tenebîtur ex pollicitatione. Sin vero sine causa promisêrit, non erit obligatus. Et ita multis costitutionîbus et veterîbus et novis continetur.

Item si sine causa promisêrit, coepêrit tamen facêre, obligatus est, qui coepit. Coepisse sic accipîmus, si fundamenta iecit vel locum purgavit. Sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur. Item si apparatum sive impensam in publîco posuit.

Pactum est duorum consensus atque conventio, pollicitato vero offerentis solius promissum.

Et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuêrit facta, quasi debîtum exigatur.

(Ulp.)

175

De testibus

Adhiberi testes possunt non solum in criminalîbus causis, sed etiam in pecuniariis litîbus.

Quibusdam legîbus amplissîmus numêrus testium definitus est, tamen ex constitution! bus princîpum haec licentia ad sufficientem numêrum coartatur.

Iudîces eum solum numêrum testium evocari permittunt, quem necessarium esse putant.

Testes non evocandi sunt per longum iter et multo minus milîtes avocandi sunt a signis.

Testium fides examinanda est.

Ideoque in persona eorum exploranda erunt: in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an plebeius sit, et an honestae et inculpatae vitae, an vero notatus quis et reprehensibîlis; an locûples vel egens sit; vel an inimicus eius sit, adversus quem testimonium dat, vel amicus ei sit, pro quo testimonium dat.

Neque patroni adversus libertos neque liberti adversus patronos testimonium dicêre coguntur.

Divus Hadrianus proconsûli Macedoniae rescripsit testîbus se, non testimoniis crediturum esse.

Verba epistûlae ad hanc partem pertinentia haec sunt: Crimîna obiecit apud me Alexander Apro; ea non probabat nec testes pro-ducebat, sed testimoniis uti volebat, quibus apud me locus non est, nam ipsos interrogare soleo. Eum remisi ad provinciae praesîdem, ut is de fide testium quaerêret.

Idem princeps in haec verba rescripsit: alia est auctorîtas prae-sentium testium, alia testimoniorum quae recitari solent.

(Digesta)

SALLUSTIUS DE CONIURATIONE CATILINAE 5-16

Луций Сергій Катіліна - квестор у 77 р. до н. е., у 69 р. - претор, у 68-66 рр. — керуючий провінцією Африкою. Двічі у 65 і 63 рр. домагав­ся консульства, але безуспішно. Був відомий у Римі своєю жорстокістю в переслідуванні і знищенні громадян, які потрапили до проскрипційних списків. Організував змову для захоплення влади шляхом державного перевороту Цицерон розкрив його плани. Учасники змови були заареш­товані і засуджені до страти. Катіліна загинув при спробі переправитися з військом у Галлію.

fragmenta

L.Catilina, nobîli genêre natus, fuit magna vi et anîmi et corpôris, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina,

176

caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibîle est. Anîmus audax, subdôlus, varius, alieni adpêtens, sui profusus, ardens in cupiditatîbus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus anîmus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Sullae lubido maxîma invasêrat rei publicae capiundae. Agitabatur magis magisque in dies anîmus ferox inopia rei familiaris et conscentia scelêrum. Incitabant eum praeterea corrupti civitatis mores, quos pessîma mala, luxuria ac avaritia, vexabant. …

Ubi enim labore ac iustitia res publîca crevit, reges magni bello domîti, nationes ferae et popûli ingentes vi subacti, Carthago, aemûla popûli Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericûla, aspêras res facîle toleravêrant, iis otium divitiaeque (optanda alias), onêri miseriaeque fuere. Igîtur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere, nam avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegêre, omnia venalia habere edocuit. …

Postquam divitiae honori esse coeperunt et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescêre virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igîtur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invaserunt; ... multis mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudînem properabant: … vescendi causa terra marique omnia exquirêre; dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudînem opperiri, sed omnia luxu antecapêre; haec iuventutem, ubi familiares opes defecêrant, ad facinaa incendebant. …

In tanta tamque corrupta civitate Catilina, quod factu facillîmum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo manu, ventre bonâ patrialaceravêrat, quique alienum aes grande conflavêrat, praeterea omnes undîque parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut iudicium timentes, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius anîmus exagitabat, ei Catilinae proxûmi fa-miliaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius incidêrat, cotidiano usu simîlis cetêris efficiebatur. Sed maxîme adulescentium familiaritates adpetebat: eorum anîmi molles et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes et equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcêre, dummôdo illos obnoxios

177

fidosque sibi facêret. … iu ventutem, quam illexaat, multis modis mala facinfra edocebat: ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericûla vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attrivêrat, maiora alia imperabat.

Eis amicis sociisque confisus Catilina opprimundae rei publîcae consilium cepit.

M.TULLIUS CICERO RES MILITARIS ET RES FORENSES

Ad studiorum atque artium contentionem revertamur. Qui potest dubitari, quin ad consulatum adipiscendum multo plus adfêrat dignîtas rei militaris, quam iuris civilis gloria?

Vigîlas tu de nocte, ut tuis consultorîbus respondeas, ille, ut eo quo intendit, mature cum exercîtu perveniat. Te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscîtat. Tu actionem instituis, ille aciem instruit. Tu caves, ne tui consultores, ille, ne urbes aut casta capiantur. Ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut atquae pluviae arceantur. Ille exercitatus est in propagandis finibus tuque in regendis.

Ac nimîrum - dicendum est enim, quod sentio - rei militaris virtus praestat cetêris omnîbus. Haec nomen popûlo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam pepêrit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit. Omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis.

Simulatque increpuit suspicio tumultus, artes ilîco nostrae conticiscunt