Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

De appellationibus

Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est, qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium vel imperitiam recorrîgat; licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utîque melius pronuntiat, qui novissîmus sententiam laturus est.

(Ulp.)

172

Ab exsecutore sententiae appellare non licet. Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicîtur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, velut praeses provinciae aut procurator Caesâris: ita tamen, ut in causis appellations reddendis hoc solum quaeratur, an iure in erpretatum sit. Idque divus Antonius rescripsit. Alio condemnato is, cui intêrest, appellare potest. Qualis est, qui, per procuratorem expertus, victus est, nec procurator suo nomîne appellet. Item si emptor de proprietate victus est, eo cessante auctor eius appellare poterit; aut si auctor egêrit et victus sit, non est deneganda emptori appellandi facultas.

(Macer)

Cum quidam propter violentiam iudîcis non ipsi, a quo appellavit, dedit libellos, sed publîce proposuisset, divus Severus veniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agêre.

(Marcianus)

Illud sciendum est eum, qui provocavit, non debere conviciari ei, a quo appellat: cetêrum oportebit eum plecti.

(Ulp.)

Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuêrit, valere non debet: et sine appellatione causa denuo induci potest.

Non iure profertur sententia, si specialîter contra leges vel senatus consultum vel constitutionem fuêrit prolata. Unde si quis ex hac sententia appellavêrit et praescriptione summotus sit, minîme confirmatur ex hac praescriptione sententia. Unde potest causa ab initio agitari.

(Modestinus)

De obligationibus

1.

Obligations aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex variis causarum figuris. Obligations ex contractu aut re contrahuntur aut verbis aut consensu.

Re contrahîtur obligatio mutui datione. Mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondêre, numêro mensurave constant, velûti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem genêris et qualitatis. Is quoque, cui rem alîquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re, quam acceperit, restituenda tenetur.

Is quoque, apud quem rem alîquam deponîmus, re nobis tenetur; qui et ipse de ea re, quam acceperit, restituenda tenetur,

173

Verbis obligatio contrahîtur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fierive nobis stipulemur. Sed aut proprio nomîne quisque obligatur aut alieno. Qui autem alieno nomîne obligatur, fideiussor vocatur. Et plerumque ab eo, quem proprio nomîne obligamus, alios accipîmus, qui eadem obligation teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduxîmus tutius nobis debeatur.

Consensu fiunt obligations in emptionîbus, venditionîbus, locationîbus conductionîbus, societatîbus mandatis. Ideo autem istis modis consensu dicîmus obligationem contrâhi, quia neque verborum neque scripturae illa proprietas desideratur, sed suffîcit eos, qui negotia gerunt, consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia con-trahuntur, velûti per epistûlam vel per nuntium. Item in his con­tractus alter altêri obligatur de eo, quod altêrum altêri ex bono et aequo praestare oportet.

(Gai.)

Obligationum substantia non in eo consistit, ut alîquod corpus nostrum aut servitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum alîquid vel faciendum vel praestandum.

Non satis autem est dantis esse nummos et fiêri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc anîmo dari et accîpi, ut obligatio constitutur. Itâque si quis,pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuêrit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est. Verborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur; nec enim si per iocum puta vel demonstrandi intellects causa ego tibi dixêro: «spondes?», et tu responderis: «spondeo», nascetur obligatio.

(Paul.)

Ex maleficio nascuntur obligationes, veluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. Quae omnia unius genêris sunt. Nam hae re tantum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam verbis et consensu.

(Gai.)

Non figura litterarum, sed oratione, quam exprîmunt litterae, obligamur, quatnus placuit non minus valere, quod scriptura, quam quod vocîbus lingua figuratis significaretur.

(Paul.)

Etiam nudus consensus suffîcit obligationi, quamvis verbis hoc exprîmi possit. Sed et nutu solo pleraque consistunt.

(Modestinus)

2.

Obligamur aut re aut verbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.

174

Re obligamur, cum res ipsa intercedit. Verbis, cum praecedit interrogatio et sequîtur congruens responsio. Re et verbis parîter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, conscientes in alîquam rem. Ex consensu obligari necessario ex voluntate nostra videmur. Lege obligamur, cum obtemperantes legîbus alîquid secundum praeceptum legis aut contra facîmus. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo vel magistratu fiêri praecipiuntur vel fiêri prohibentur. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facêre, quam quod praeceptum est; quod evenit in necessario herede. Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa consistit.

(Modestinus)

DE CONDICIONIBUS STIPULATIONUM

Si quis ita stipulatus fuêrit: «decem aureos das, si navis venit et Titius consul factus est?» non alias dabîtur, quam si utrumque factum sit. Idem in contrarium: «dare spondes, si nec navis venit nec Titius consul factus sit?» exigendum erit, ut neutrum factum sit. Huic simîlis scriptura est: «si neque navis venit neque Titius consul factus est?» Sufflcit unum factum. Et contra: «dabis, si navis non venit aut Titius consul factus non est?» Sufflcit unum non factum.

(Scaevôla)