Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

De iniuriis

Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiant: omne enim, quod non iure fit, iniuria fiêri dicîtur. Hoc generalîter. Specialîter autem iniuria dicîtur contumelia.

169

Interdum iniuriae appellatione damnum, culpa datum, significatur, ut in lege Aquilia dic&e solemus; interdum iniquitatem iniuriam dicîmus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam, ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non inuriam, contu-meliam autem a condemnendo.

Iniuriam autem fiêri Labeo ait aut re aut verbis: re, quotiens manus inferuntur; verbis autem, quotiens non manus inferuntur, [sed] convicium fit. Omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut in dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur; ad dignitatem , cum comes matronae abducîtur; ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur.

Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. Per semet, cum directo ipsi cui patri familias vel matri familias fit iniuria. Per alias, cum per consequents fit, cum fit liberias meis vel servis meis vel uxori nuruive. Spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui vel potestati nostrae vel affectui subiecti sunt.

(Ulp.)

Si viro iniuria facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a viris, non viros ab uxorîbus aequum est.

(Paul.)

Illud relatum peraeque est eos, qui iniuriam pati possunt, et facêre posse. Sane sunt quidam, qui facêre non possunt, ut puta furiosus et inpubes, qui doli capax non est. Namque hi pati iniuriam solent, non facêre. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicêre hos, sive pulsent sive convicium dicant, iniuriam fecisse non videri.

Itâque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest, facêre [autem] nemo [potest], nisi qui scit se iniuriam facêre, etiamsi nesciat, cui faciat. Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur.

Si quis homînem libêrum cecidêrit, dum putat servum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur.

Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, verum ille quoque continetur, qui dolo fecit vel qui curavit, ut cui malo malo pugno percuteretur. Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulation aboletur. Si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad anîmum suum non revocaverit, postea ex paenitentia remissam iniuriam non poterit recolêre.

Convicium iniuriam esse Labeo ait. Convicium autem dicîtur vel a concitatione vel a conventu, hoc est a collatione vocum. Cum enim in unum complures voces conferuntur, convicium appellatur, quasi convocium.

170

Convicium non tantum praesenti, verum absenti quoque fiêri posse Labeo scribit. Proinde si quis ad domum tuam venêrit te absente, convicium factum esse dicîtur. Idem et si ad stationem vel tabernam ventum sit, probari oportere. Fecisse convicium non tantum is videtur, qui vociferatus est, verum is quoque, qui concitavit ad vociferationem alios vel qui summisit, ut vociferentur. Si quis virgînes appellasset, si tamen ancillari veste vestitas, minus peccare videtur; multo minus, si meretricia veste femînae, non matrae familiarum vestitae fuissent. Si igîtur non matronali habîtu femîna fuêrit et quis eam appellavit vel ei comîtem abduxit, iniuriarum tenetur. Comîtem accipêre debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut Labeo ait) sive libêrum sive servum sive mascûlum sive femînam. Et ita comîtem Labeo definit, «qui frequentandi causa ut sequeretur destinatus in publîco privatove abductus fuêrit». Inter comîtes utîque paedagôgi erunt.

Abduxisse videtur, ut Labeo ait, non qui abducêre comîtem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum ea non esset. Abduxisse autem non tantum is videtur, qui persuasit comîti, ut eam deserêret. Tenetur hoc edicto non tantum qui comîtem abduxit, verum etia si quis eorum quem appellavisset adsectatusve est.

Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare; hoc enim non est convicium, sed adversus bonos mores adtemptare.

Qui turpîbus verbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur. Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacîtus frequenter sequîtur. Adsidua enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam.

(Ulp.)

Si servus servo fec&it iniuriam, perinde agendum [est], quasi si domîno fecisset.

(Paul.)

DE RE IUDICATA ET DE EFFECTU SENTENTIARUM

Res iudicata dicîtur, quae finem controversiarum pronuntiatione iudîcis accîpit; quod vel condemnatione vel absolution contmgit.

(Modes n inus) Qui damnare potest, is absolvendi quoque potestatem habet.

(Paul.) Duo iudîces dati diversas sententias dederunt. Modestinus respondit utramque sententiam in pendenti esse, donec compêtens iudex unam earum confirmavêrit.

(Modestinus)

171

Pomponius scribit, si uni ex plurîbus iudicîbus, de liberali causa cognoscenti, de re non liqueat, cetêri autem consentiant, si is iuravêrit sibi non liquere, eo quiescente cetêros, sententiam proferre, quia, etsi dissentiret, plurium sententia optineret.

(Paul.)

Tunc autem universi iudîces intelleguntur iudicare, cum omnes adsunt.

(Marcellus)

Duo ex tribus iudicîbus uno absente iudicare non possunt, quippe omnes iudicare iussi sunt. Sed si adsit et contra sentiat, statur duorum sententia: quid enim minus verum est omnes iudicasse?

(Celsus)

Actorum verba emendare tenore sententiae perseverante non est prohibîtum.

(Hermogenianus)

Decreta a praetorîbus Latine interponi debent.

( Tryphoninus)

Iudex, posteaquam semel sententiam dixit, postea iudex esse desînit. Et hoc iure utîmur, ut iudex, qui semel vel pluris vel minoris condemnavit, amplius corrigêre sententiam suam non possit; semel enim male seu bene officio functus est.

Post rem iudicatum vel iureiurando decisam vel confessionem, in iure factam, nihil quaerîtur posi orationem divi Marci, quia in iure confessi pro iudicatis habentur.

Quidam consulebat, an valeret sententia, a minore viginti quinque annis iudîce data. Et aequissîmum est tueri sententiam, ab eo dictam, nisi minor decem et octo annis sit. Certe, si magistratum minor gerit, dicendum est iurisdictionem eius non improbari. Et si forte ex consensu iudex minor datus sit, scientîbus his, qui in eum conse-ntiebant, rectissîme dicîtur valere sententiam. Proinde, si minor praetor, si consul ius dixêrit sententiamve protulêrit, valebit; princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerêre decrevit.

(Ulp.)