Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

De furtis

Furtum a furvo, id est nigro, dictum Labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte; vel a fraude, ut Sabinus ait; vel a ferendo et auferendo […] Sola cogitatio furti faciendi non facit furem. Sic is, qui deposîtum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultavêrit. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve. Quod lege naturali prohibîtum est admittêre.

(Paul.)

167

Furtorum genêra duo sunt, manifestum et nec manifestum.

Fur est manifestus, qui deprehendîtur cum furto.Et parvi refert a quo deprehendatur, utrum ab eo, cuius res fuit an ab alio. Sed utrum ita demum fur sit manifestum, si in faciendo furto deprehendatur, an vero et si alicui fuêrit deprehensus?

Et magis est, ut et Iulianus scripsit, et si non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, adtâmen esse furem manifestum, si cum re furtiva fuêrit adprehensus, priusquam eo loci rem pertulêrit, quo destinavêrat.

Sive igîtur in publîco sive in privato deprehendatur, antêquam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa est, ut fur manifestum sit, si cum re furtiva deprehendatur; et ita Cassius scripsit. Sed si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur.

Si quis in servitute furtum fecêrit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit videamus. Et ait Pomponius non posse eum manifestum conveniri, quia origo furti, in servitute facti, non fuit manifesti.

Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fiêri manifestum furem. Cetêrum si, cum tibi furtum facêrem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi vidisti furtum fiêri, attâmen non est manifestum.

Sed Celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum vidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse. Parvique referre putat, domînus an vicinus an quilîbet transiens adprehendat.

(Ulp.)

Nec manifestum furtum quid est, appâret: nam quod manifestum non est, hoc scilîcet nec manifestum est.

(Gai.)

In actione furti suffîcit rem demonstrari, ut possit intellêgi. De pondêre autem vasorum non est necesse loqui. Suffîcit igîtur ita dici: «lancem» vel «discum» vel «patêram». Sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit.

Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicêre et pondus debebit ponêre. Signati argenti numêrum debebit complecti, velûti aureos tot pluresve furto ei abesse.

De veste quaerîtur, an color eius dicendus sit. Et verum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmôdum in vasis dicîtur «patêra aurea», ita et in veste color dicatur.

168

Qui ea mente alienum quid contrectavit, ut lucri facêret, tametsi mutato consilio id domîno postea reddîdit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desînit.

(Ulp.)

De iure personarum

1. Omne ius, quo utîmur, vel ad personas pertînet vel ad res velad actiones. Prius videamus de personis. Summa divisio de iurepersonarum haec est, quod omnes homînes aut libêri sunt aut servi.Rursus liberorum homînum alii ingenui sunt, alii libertini.

Ingenui sunt, qui libri nati sunt; libertini, qui ex servitute manumissi sunt.

(Gai.)

2. Est autem manumissio de manu missio, id est, datio libertatis:nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati supposîtus est,manumissus autem liberatur potestate.

(Digesta)

3. Sequîtur de iure personarum alia divisio: nam quaedampersonae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. Rursusearum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate,aliae in manu sunt.

(Gai.)

4. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sunt: namquaedam personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sint. Acprius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.

In potestate itâque sunt servi dominorum, quae (= et ea) potestas iuris gentium est: nam apud omnes gentes animadverts possûmus domînus in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquirîtur, id domîno adquiri.

(Gai.)

5. Sed hoc tempôre neque civîbus Romanis nec ullis aliis ho-minibus, qui sub imperio popûli Romani sunt, licet supra modum etsine causa in servos servire: male enim nostro iure uti non debemus.

(Gai.)

6. Item in potestate nostra sunt libêri nostri. Quod (= et id) iusproprium civium Romanorum est: fere enim nulli alii sunt homînes,qui talem in filios habent potestatem, qualem nos habemus.

(Gai.)