Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

Ius civile et ius gentium

Omnes popûli, qui legîbus et morîbus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium homînum iure utuntur.

Nam ius, quod quisque popûlus ipse sibi constituit, id ipsius civitatis proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis.

Quod autem naturalis ratio inter omnes homînes constituit, id apud omnes popûlos custoditur vocaturque ius gentium, quasi eo iure omnes gentes utuntur.

162

Popûlus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium homnum iure utîtur.

(Gai.)

De iure et lege

Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum, quae sponte vel ignorantia contrahuntur, co¸rcitio, communis rei publîcae sponsio

(Papinianus) Legis virtus haec est: imperare, vetare, permittêre, punire.

(Modestinus) Iura non in singûlas personas, sed generalîter constituuntur.

(Ulp.) Scire leges non hoc est verba earum tenere, sed vim ac potestatem intellegêre. Benignae leges interpretandae sunt, quo voluntas earum conservetur.

(Celsus) Non omnium, quae a maiorîbus constituta sunt, ratio reddi potest

(Iulianus) Et ideo rationes eorum, quae constituuntur, inquiri non oportet: alioquin multa ex his, quae certa sunt, subvertuntur.

(Neratius) Cum lex in praeterîtum quid indulget, in futurum vetat. Diuturna consuetudo pro iure et lege in his, quae non ex scripto descendunt, observari solet.

(Ulp.) Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessîtas constituit aut firmavit consuetudo.

(Modestinus)

De statu hominem

Summa itâque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homînes aut liberi sunt aut servi.

(Gai.)

Libertas est naturalis facultas eius, quod cuique facêre libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur. Servîtus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicîtur. Servi ex eo appellati sunt quod imperatores captivos vendêre ac per hoc servare, nec occid&e solent: mancipia vero dicta [etiam sunt], quod ab hostîbus manu capiantur.

(Florentinus)

163

Et servorum quidem una est condicio. Liberorum autem homînum quidam ingenui sunt, quidam libertini.

Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili aut [iure] gentium: iure civili, si quis se maior viginti annis ad pretium participandam venire passus est; iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostlbus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur.

Ingenui sunt, qui ex matre libêra nati sunt: sufflcit enim libêram fuisse eo tempôre, quo nascîtur, licet ancilla concepit. Et, e contrario, si libêra concepêrit deinde ancilla pariat, placuit eum, qui nascîtur, libêrum nasci. Nec intêrest, iustis nuptiis concepit an volgo, quia non debet calamîtas matris nocere ei, qui in ventre est.

(Marcianus)

De societate

1.

Societatem coire solemus aut totorum bonorum, aut unius alicuius negotiationis, velûti mancipiorum emendorum vendendorumque aut olei, vini, frumenti emendi vendendique.

Et quidem si nihil de partîbus lucri et damni nominatim conven&rit, aequales partes in lucro et damno spectantur. Quod si expressae fuêrint partes, hae servari debent. Nec enim unquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo inter se pacti sunt ut ad unum quidem duae partes damni et lucri pertineant ad alium tertia.

De illa convention quaesîtum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni - tertia, ad Seium - duae partes damni, lucri - tertia, an rata debeat haberi conventio?

Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse exestimavit et ob id non esse ratam habendam.

Servius Suplicius, cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opaa in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti. Nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam confaat, alter non conTaat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe opaa alicuius pro pecunia valet.

(Inst. Iust.)

2.

Cum tres equos haberes et ego unum, ut accepto equo meo quadrigam vendêres et ex pretio quartam mihi reddêres Si igîtur ante venditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi. Non enim habendae quadrigae, sed vendendae coîtam societatem [esse].

164

Cetêrum si id actum dicatur, ut quadriga fiêret eaque communi-caretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii sumus.

(Ulp.)

3.

Sociêtas solvîtur ex personis, ex rebus, ex voluntate, ex actio-ne.Ideoque sive homînes sive res sive voluntas sive actio interiêrit, distrahi videtur sociêtas.

Intereunt autem homînes quidem maxîma et media capîtis deminutione aut morte; res vero, cum aut nullae relinquantur aut conditionem mutavêrint. Neque enim eius rei, quae iam nulla sit, quisquam socius est neque eius, quae consecrata publicatave sit.

Voluntate distrahîtur sociêtas renuntiatione.

(Ulp.)

Actione distrahîtur, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis.

(Paul.)