Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
1 СТОВПЕЦ В.Г. Базовый учебник по латыни.doc
Скачиваний:
14
Добавлен:
17.09.2019
Размер:
1.84 Mб
Скачать

2. Випишіть та запам'ятайте латинські юридичні терміни, формули, сентенції, наведені в Додатку III (всі № №, що закінчуються на цифру 8, наприклад: № 8, № 18, № 28 . . . №1148).

3. Випишіть та запам'ятайте латинські прислів’я та крилаті вирази, наведені в Додатку IV (в частині 18; в частині 2 №№: 8, 18, 28, 38, 48, 58, 68, 78, 88, 98, 108).

4. Зробіть письмовий переклад на українську мову наведених нижче юридичних фраз:

1. 1. Feci, quod potui. 2. Pater, peccavi. 3. Ad hoc. 4. Alter ego. (Pythagoras) 5. Veni, vidi, vici. (Caesar) 6. Fuit Troia. 7. Crede experto. 8. Dura necessitas. 9. Fictio iuris. 10. luris consultus. 11. Tabularium. 12. Is fecit, cui prodest. 13. Proletarii erant pauperrimi homines in civitate Romana. 14. Impossibilium nulla obligatio est. 15. De mortuis aut bene, aut nihil. (Chile) 16. Nosce te ipsum. (Thales) 17. Magna promisisti, exigua video. 18. Paupertas non est vitium. 19. Ut sementem feceris, ita metes. 20. Suum culque. 21. Fraus est fraudem celare. 22. Qui cum paupertate bene convenit, dives est. (Sen.) 23. Id demum est hommi turpe, quod meruit pati. (Plautus) 24. Cato iuris civilis fuit peritissimus. 25. .Sum, quod eris, quod es, antea fui. 26. Vita sine libertate nihil est. 27. Apud Romanes iurisprudentia olim in magno usu fuit. 28. Duo fratres erant, bona communia habuerant. 29. "Fugi, tene me! Cum revocaveris me domino meo, accipies solidum". 30. Faber est quisque suae fortunae. 31. Accusatio desideral crimen. (Cic.) 32. Aliquem capitis accusare.

Lectio X

ПОВТОРЕННЯ ГРАМАТИКИ

Герундив

герундій

ГЕРУНДИВ (GERUNDIVUM)

Герундив - це віддієслівний прикметник з відтінком обов'язковості, необхідності, який на­ближається за своїм значенням до дієприкмет­ника майбутнього часу пасивного стану.

Герундив утворюється шляхом приєднання до основи інфекта (див. Lectio VI) суфікса -nd - для дієслів 1, 2 дієвідмін, суфікса -end- для дієслів З, 4 дієвідмін і родових закінчень –us, -а, -um: accusandus, а, umь "той, кого треба (слід) звину­вачувати", absolvendus, a, um "той, кого треба (слід) виправдовувати", puniendus, а, um "той, кого треба (слід) карати" тощо.

Герундив відмінюється за 1-2 відмінами (див.Lectio I) в однині та множині і вживається:

 як узгоджене означення: culpa punienda "провина, яка має бути покарана (яку слід покарати)" - тут герундив узгоджений у роді, числі, відмінку з означуваним словом;

 як іменна частина складеного "присудка; у цьому випадку герундив з форма­ми дієслова esse називається описовою дієвідміною пасивного стану означає дію, що має бути здійснена: culpa punienda est "провина має бути покарана", culpae puniendae sunt "провини мають бути покарані" і т.д. в усіх часах, особах, числах і способах (при цьому вживаються відповідні форми дієслова esse).

 безособовo - у формі середнього роду од­нини: absolvendum est "слід виправдати", referendum est "слід обговорити" тощо.

Якщо в описовій дієвідміні пасивного стану вказана дійова особа, то вона ставиться в да­вальному відмінку: culpa iudici punienda est "провина має бути покарана суддею" (такий да­вальний відмінок називається "давальним відмінком дійової особи").

Герундій (GERUNDIUM)

Герундій - це віддієслівний іменник, що оз­начає процес дії і має властивості як іменника, так і дієслова. Герундій відмінюється за 2 відміною іменників у всіх відмінках однини, крім називного; логічним називним може вважатися інфінітив, що розглядається у значенні віддієслівного іменника.

Герундій утворюється шляхом приєднання до основи інфекта суфікса -nd- для дієслів 1, 2, -end - 3, 4 дієвідмін і відмінкових закінчень од­нини іменників 2 відміни (див. Lectio I): Nom. -accusare "звинувачення (звинувачувати)", Gen. -accusandi "звинувачення", Dat. - accusando "зви­нуваченню", Асc. - ad accusandum "для звину­вачення", Abl. - accusando "звинуваченням".

Герундій вживається :

 у ролі неузгодженого означення (в родово­му відмінку) до іменника: modus vivendi "спосіб життя", ius edicendi "право видавати едикти";

для висловлення мети з прийменником ad (у знахідному відмінку): nulla aetas ad discendum sera est "немає віку, залізного для навчання";

 для позначення знаряддя, засобів, способу дії (з аблативом): dubitando ad veritatem pervenimus "в процесі сумніву (букв.: "сумніван-ням") ми досягаємо істини".

ТЕКСТ

ПЕРШОДЖЕРЕЛА РИМСЬКОГО ПРАВА

FONTES JURIS ROMANORUM

DE EMPTIONE ET VENDITIONE

ПРО КУПЛЮ – ПРОДАЖ

Emptio et uenditio contrahitur, simulatque de pretio conuenerit, quamuis nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data fuerit. nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et uenditionis contractae. sed haec quidem de emptionibus et uenditionibus, quae sine scriptura consistunt, optinere oportet: nam nihil a nobis in huiusmodi uenditionibus innouatum est. in his autem quae scriptura conficiuntur non aliter perfectam esse emptionem et uenditionem constituimus, nisi et instrumenta emptionis fuerint conscripta uel manu propria contrahentium, uel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et, si per tabellionem fiunt, nisi et completiones acceperint et fuerint partibus absoluta. donee enim aliquid ex his deest, et paenitentiae locus est et potest emptor uel uenditor sine poena recedere ab emptione. ita tamen impune recedere eis concedimus, nisi iam arrarum nomine aliquid fuerit datum: hoc etenim subsecuto, siue in scriptis siue sine scriptis uenditio celebrata est, is qui recusat adimplere contractum, si quidem emptor est, perdit quod dedit, si uero uenditor, duplum restituere compellitur, licet nihil super arris expressum est.

1. Pretium autem constitui oportet: nam nulla emptio sine pretio esse potest. sed et certum pretium esse debet. alioquin si ita inter aliquos conuenerit, ut, quanti Titius rem aestimauerit, tanti sit empta: inter ueteres satis abundeque hoc dubitabatur, siue constat uenditio siue non. sed nostra decisio ita hoc constituit, ut, quotiens sic composita sit uenditio quanti ille aestimauerit, sub hac condicione staret contractus, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretium persoluatur et res tradatur, ut uenditio ad effectum perducatur, emptore quidem ex empto actione, uenditore autem ex uendito agente. sin autem ille qui nominatus est uel noluerit uel non potuerit pretium defmire, tune pro nihilo esse uenditionem quasi nullo pretio statute, quod ius cum in uenditionibus nobis placuit, non est absurdum et in locationibus et conductionibus trahere.

DE LOCATIONE ET CONDVCTIONE

ПРО ДОГОВІР НАЙМУ

Locatio et conductio proxima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis consistunt. nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic etiam locatio et conductio ita contrahi intellegitur, si merces constituta sit. et competit locatori quidem locati actio, conductori uero conducti.

1. Et quae supra diximus, si alieno arbitrio pretium permissum fuerit, eadem et de locatione et conductione dicta esse intellegamus, si

alieno arbitrio merces permissa fuerit. qua de causa si fulloni polienda curandaue aut sarcinatori sarcienda uestimenta quis dederit nulla statim mercede constituta, sed postea tantum daturus, quantum inter eos conuenerit, non proprie locatio et conductio contrahi intellegitur, sed eo nomine praescriptis uerbis actio datur.

2. Praeterea sicut uulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et uenditio contrahitur: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam siue fruendam quis dederit et inuicem a te aliam utendam siue fruendam acceperit. et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus. ueluti si, cum unum quis bouem haberet et uicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies inuicem boues commodarent, ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati uel conducti neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, uerum praescriptis uerbis agendum est.

DE SOCIETATE

ПРО ТОВАРИСТВО

Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter negotiations, ueluti mancipiorum emendorum uendendorumque, aut olei uini frumenti emendi uendendique.

1. Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim conuenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. quod si expressae fuerint partes, hae seruari debent: nee enim umquam dubium fuit, quin ualeat conuentio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant, ad alium tertia.

2. De ilia sane conuentione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet haberi conuentio? Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimauit et ob id non esse ratam habendam. Seruius Sulpicius, cuius sententia praeualuit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro pecunia ualet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam optinuit, ut illud quoque constiterit posse conuenire, ut quis lucri pattern ferat, damno non teneatur, quod et ipsum Seruius conuenienter sibi existimauit: quod tamen ita intellegi oportet, ut, si in aliqua re lucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta solum quod superest intellegatur lucri esse.

3. Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, ueluti in solo lucro uel in solo damno, in altera uero omissa: in eo quoque quod praetermissum est eandem partem seruari.

4. Manet autem societas eo usque, donee in eodem consensu perseuerauerint: at cum aliquis renuntiauerit societati, soluitur societas. sed plane si quis callide in hoc renuntiauerit societati, ut obueniens aliquod lucrum solus habeat, ueluti si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiauerit societati, ut hereditatem solus lucrifaceret, cogitur hoc lucrum communicare: si quid uero aliud lucrifaceret, quod non captauerit, ad ipsum solum pertinet: ei uero, cui renuntiatum est, quidquid omnino post renuntiatam societatem adquiritur, soli conceditur.

5. Soluitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit certam personam sibi eligit. sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius socii soluitur, etsi plures supersint, nisi si in coeunda societate aliter conuenerit.

6. Item si alicuius rei contracta societas sit et finis negotio impositus est, finitur societas.

DE MANDATO

ПРО ДОГОВІР ДОРУЧЕННЯ

Mandatum contrahitur quinque modis, siue sua tantum gratia aliquis tibi mandet, siue sua et tua, siue aliena tantum, siue sua et aliena, siue tua et aliena. at si tua tantum gratia tibi mandatum sit, superuacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nee mandati inter uos actio nascitur.

1. Mandantis tantum gratia interuenit mandatum, ueluti si quis tibi mandet, ut negotia eius gereres, uel ut fundum ei emeres, uel ut pro eo sponderes.

2. Tua et mandantis, ueluti si mandet tibi, ut pecuniam sub usuris crederes ei, qui in rem ipsius mutuaretur, aut si uolente te agere cum eo ex fideiussoria causa mandet tibi, ut cum reo agas periculo mandantis, uel ut ipsius periculo stipuleris ab eo, quern tibi deleget in id quod tibi debuerat.

3. Aliena autem causa interuenit mandatum, ueluti si tibi mandet, ut Titii negotia gereres, uel ut Titio fundum emeres, uel ut pro Titio sponderes.

4. Sua et aliena, ueluti si de communibus suis et Titii negotiis gerendis tibi mandet, uel ut sibi et Titio fundum emeres, uel ut pro eo et Titio sponderes.

5. Tua et aliena, ueluti si tibi mandet, ut Titio sub usuris crederes. quodsi ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia interecedit mandatum.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]