Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латинский.doc
Скачиваний:
45
Добавлен:
14.08.2019
Размер:
2.58 Mб
Скачать

Занятие 30

Обороты Accusativus cum infinitivo и Nominativus cum infinitivo.

Упражнения

1. Darius, rex Persarum, speravit se Graeciam in potestatem suam redacturum esse. 2. Oraculum Delphicum Lacedaemoniis respondit Spartam nulla re alia nisi avaritia deletum iri. 3. Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus, atiro onustus, ascendere posset. 4. Suebi centum pagos habere dicuntur. 5. Disciplina druidum in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur. 6. Maxime curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur (Cicero).

Поставьте предложение: Daedalus regi labyrinthum aedificavit в зависимость от traditur.

В зависимость от Poetae antiqui tradunt поставьте предложение: Daedalus in Cretam insulam venit.

Замените оборот Nominativus cum infinitivo на Accusativus cum infinitivo: Leo rex bestiarum omnium esse putatur.

Домашнее задание

De Parrhasio et Zeuxide, celeberrimis pictoribus Graecis Parrhasius et Zeuxis celeberrimi pictores Graeci habebantur. Parrhasius descehdisse in certamen cum Zeuxide dicitur. Zeuxis pinxit uvas tam veris [uvis] similes, ut aves ad tabulam advolarent. Parrhasius pinxit linteum tam simile vero, ut Zeuxis desideraret, ut linteum removeret et, quid pinxisset, ostenderet. Cum errorem suum intellexisset, Parrhasio palmam concessit; et recte: ipse enim volucres fefellit, Parrhasius autem artificem.

Narratur etiam Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem; ad eas uvas etiam aves advolabant, ut ad veras. Picior tamen contentus non erat et iratus "Uvas,—inquit,—melius quam puerum pinxi; puer vero [puero] similis non videtur, si aves ad eum advolare non timent".

Занятие 31

Gerundium и gerundivum. Конструкция с герундивом. Supinum II.

Упражнения

1. Avari homines non solum libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. 2. Hominis mens discendo alitur et cogitando. 3. Leges Lycurgi laboribus erudiebant iuventutem: venando, currendo, esuriendo, sitiendo. 4. Cito scribendo non fit, ut bene scribatur, bene scribendo fit, ut cito: primum hoc constituendum, hoc obtinendum, ut quam optime scribatur. Celeritatetm dabit consuetudo (Quintilianus). 5. Cui ignotum est illud Catonis: "Ceterum censeo Carthaginem delendam esse".

Найдите герундий и герундив: vincendas, legendorum, ex discendo, de disputando; discendi causa.

Употребите вместо конструкции с герундием конструкцию с герундивом: ех legendo libros; studium cognoscendi naturam; vir peritus fabulas narrandi.

Домашнее задание

Сum Nervii equites Romanos facile pepulissent et incredibili celeritate ad castra Caesaris contendissent, Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret, signum tuba dandum, ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi.

In re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam, cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in расе vivatur.