Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латинский.doc
Скачиваний:
45
Добавлен:
14.08.2019
Размер:
2.58 Mб
Скачать

Занятие 20

Plusquamperfectum indicativi activi et passivi.

Придаточные предложения причины с союзами quod и quia

Упражнения

1. Romulus et Remus, ut fama est, in iisdem locis, ubi expositi educatique erant, urbem condere statuerunt. 2. Hannibal primus suas copias in Italiam trans Alpes, quas nemo ante eum cum copiis superaverat, traduxit. 3. Diogenes virum doctum, qui de caelestibus multa narraverat, interrogavit: "Quando tu de caelo descendisti?" 4. Gratus semper fui iis, a quibus eruditus eram. 5. Nemo patriam, quia magna est, amat, sed quia sua.

Определите форму глаголов и замените их формами Plusquamperfectum соответствующего залога, лица и числа: egit, actum est, erat, dixisti, finiebantur, miserant, docti sumus.

Проспрягайте в Plusquamperfectum ind. activi et passivi следующие глаголы: turbo, 1; dico, 3; delenio, 4; doceo, 2; promitto, 3.

Домашнее задание

De viro avaro

Vir quidam, ad fluvium sedens, flebat, nam securis in aquam exciderat. Tum fluvii deus, qui fletum viri audiverat, emersit et: "Cur ploras?" — interrogavit. Tum vir: "Eheu, securis mea excidit in aquam; faber sum et securim novam emere non possum, quia pecuniam non habeo". Tum deus in aquam se immersit et paulo post venit, securim auream gerens. "Est ne eadem, quam amisisti?" Negavit vir probus. Tum deus portavit argenteam, Faber autem hanc quoque non accepit. Tum deus eandem, quae exciderat, portavit eamque vir suam cognovit. Deus probitate eius commotus tres secures ei donavit. Faber laetus vicinis omnia narravit. Unus vicinus eius ad fluvium properavit, securim sua sponte in aquam demisit et lamentavit. Deus idem emersit, auream securim gerens, et: "Est ne tua?" — interrogavit. Ille clamavit securim suam esse. At deus iratus: "Homo es avarus et mendax, neque auream neque tuam securim habebis!" — et in undas se immersit.

Занятие 21 Futurum II (exactum). Система времен индикатива

Упражнения

1. Ut sementem feceris, itа metes (Cicero). 2. Dónec eris felìx, multós numerábis amìcos; Tempora si fuerint nubilia, solus eris (Ovidius). 3. Homo quidam servum genere Lacedaemonium interrogavit: "Probus ne eris, si te emero?" At ille: "Etiam si non emeris". 4. Ad gallinam aegrotam vulpes accessit eamque intertogavit: "Ecquid vales?" Huic illa: "Satis", inquit, "valeo; sed si tu discesseris, multo melius me habebo". 5. Cum copiae e castris eductae et in campo instructae erunt, eae in hostes ducentur.

Определите формы следующих глаголов: sciverunt, sciverint, sciverat, sciebantur, scitum, scivisse, scire, scitum esse, scitus est, sciri, sciturus esse, sciebas, scitur, scituri, sciti sumus, sciti eritis, fore, fueris, fueram.

Домашнее задание

Alexander, Philippi, regis Macedonum, filius, benevolentiam amicorum donis sibi conciliare studebat. Quod ubi Philippus animadvertit, eum his fere verbis vituperavit: "Num ii tibi fideles erurit, quos pecunia conciliaveris?" Amor non auro, sed virtute comparatur.

De lupo esuriente

Lupus esuriens cibum quaerebat. Tandem audivit intra casam rusticam pueram flere et matrem eius clamare: "Nisi desiveris, lupo te dabo". Itaque lupus praedam exspectans totum diem circum casam ambulabat, sed frustra tempus perdidit. Vesperi audivit matrem dicere: "Mi fili, es bonus! Ac lupus te non habebit: si venerit, necabimus eum". Tum lupus tristis recedens: "Homines", inquit, "alia dicunt, alia sentiunt". Tantum credulus fuit.