Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латинский.doc
Скачиваний:
45
Добавлен:
14.08.2019
Размер:
2.58 Mб
Скачать

Занятие 22

Participia. Coniugatio periphrastica activa et passiva. Dativus auctoris

Упражнения

1. De gustibus поп est disputandum. 2. Cum his communica, qui te meliorem facturi sunt (Seneca). 3. Cato censuit Carthaginem esse delendam, Scipio Nasica — servandam. 4. Nunc ést bibéndum, nùnc pede liberó pulsánda téllus (Horatius). 5. Patria nobis amanda et defendenda est. 6. Iniuriam qui facturus est, iam fecit. 7. Omnia homini, dum vivit, speranda sunt (Seneca). 8. Faciendum id nobis, quod parentes imperant (Plautus). 9. Quod erat demonstrandum.

Образуйте все формы причастий от глаголов: dono, 1; faveo, fevi, fautum, 2; gigno, genui, genitum, 3; pello, pepuli, pulsum, 3; exaudio, 4. Укажите формы описательного спряжения: agressus est, educabantur, educaturus eras, divisa sunt, dividendum est, locuti sumus, locutura erit, appellaturus еrо, appellandi fuistis, victurus esse, victura sum, pictum iri.

Домашнее задание

1. Dulcius est verbis mollis alendus amor (Ovidius). 2. Attentos faciemus auditores, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse (Cicero). 3. Non domo dominus, sed domino domus honestanda est. 4. Audienda et altera pars. 5. Quidquid dicturus aliis, prius dic tibi! 6. Ноmo quidam stultus, cui amici narraverant corvos ducentos annos vivere, ipse hoc exspectaturus fuit. Cervum parvum in cavea inclusit et ipse aluit. 7. Equi donati dentes поп sunt inspiciendi. 8. Mirandas nobis res narras. 9. Unus vestrum me traditurus est. 10. Nullum exercitum, qui cum populo Romano bellum gesturus erit, rex per fines regni sui transire sinet.

Занятие 23

Оборот Ablativus absolutus.

Упражнения

1. Latrante uno, latrat statim et alter canis. 2. Duobus certantibus, tertius gaudet. 3. Anaxagoram ferunt, nuntiata morte filii, dixisse: "Sciebam me genuisse mortalem". 4. Mutato nomine, de te fabula narratur. 5. Mutatis mutandis. 6. Turbato melius capiuntur flumine pisces.. 7. Milites Romani, impetu facto, multis hostium interfectis, capto etiam hobili duce, ad suos incolumes reduxerunt. 8. Artes innumerabiles repertae sunt, docente natura. 9. Etiam sanato vulnere cicatrix manet. 10. Нас habita oratione, militibus studio pugnae ardentibus, Caesar signum dedit.

Переделайте предложения, использовав оборот Ablativus absolutus:

a) Ver venit, hirundines advolant.

б) Post Philippum occisum Alexander regnum occupavit.

в) Dum magister dicebat, discipuli audiebant.

Домашнее задание

Roma a Gallis expugnatur

Anno trecentesimo nonagesimo Galli, exercitu Romano ad Alliam flumen vincto, ad Romam contenderunt. Ubi Romam fama venit exercitum fusum fugatumque esse, omnes fere Romani, qui in urbe erant, fugerunt. Pauci tamen iuvenes cum Manlio, viro fortissimo, in arcem Capitoliumque, quo frumentum et arma comportaverant, ascenderunt. Galli, nec portis urbis clausis, nec stationibus pro muris et portis dispositis, in urbem intraverunt et, urbe concremata, in arcem, quae saxis praeruptis et muris firmis munita erat, invadere constituerunt, sed diu frustra eam oppugnaverunt. Tandem noctu alii alios sublevantes magno silentio in summum saxum ascenderant et non solum custodes fefellerunt, sed ne canes quidem excitaverunt. Anseres vero, quibus Romani in magna inopia cibi abstinuerant (quia hae aves Iunoni sacrae erant), clangore suo alarumque crepitu Manlium ex somno excitaverunt. Is, ceteris ad arma vocatis, eum Gallum, qui iam in summum collem ascenderat, necavit et ceteros Gallos facile de saxo deturbavit. Ita Capitolium ab anseribus servatum est.