Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латынь / 7_chast_6_texty_dlya_perevoda.doc
Скачиваний:
29
Добавлен:
16.03.2016
Размер:
92.16 Кб
Скачать
  1. Agamemnon et achilles

Graeci cum Troianis pugnavērunt: hi pro patria, illi pro gloria. Hoc bellum fuit atrocius quam illud, quod Graeci postea cum Persis gessērunt. In hoc bello multi duces fuērunt. Ex his Agamemnon et Achilles clarissimi erant. Fortitudo huius maxima, prudentia autem illius notissima erat. Fortissimus Achilles erat. Sed Agamemnon servam Achillis rapuit, qua de causa Achilles diu a bello afuit. Attamen Graeci et hunc et illum similĭter aestimabant, nam illis temporĭbus fortitudo et prudentia ducum omnĭbus militĭbus gratae erant.

  1. Anni regni romani

Regnavērunt in urbe Roma septem reges. Romulus, primus rex Romanōrum, regnavit septem et triginta annos; Numa Pompilius – tres et quadraginta; Tulius Hostilius – duos et triginta; Ancus Martius – quinque et viginti; Tarquinius Priscus – duodequadraginta; Servius Tullius – quattuor et quadraginta; Tarquinius Superbus – quinque et viginti. Postea consules a populo Romano creati sunt. In manĭbus consulum summa potestas in pace et summum imperium in bello erat.

Constantini Magni aetate, id est quartae aerae nostrae saeculo, in urbe Roma erant octo pontes, duodecim fora, undecim thermae, undeviginti aquaeductus, duodetriginta bibliothecae, duo circi, tria theatra, decem basilicae, triginta sex arcus marmorei. Saeculo quinto aere nostrae imperium Romanum deletum est.

  1. De novem musis

Musae Iovis filiae et Mnemosynes, deae memoriae, sunt. Hae novem doctae sorores nominantur, nam deae artium et scientiārum putantur, nomina autem eārum Graecae origines sunt. Prima Musārum Calliope vocatur est Musa poesis epicae atque mater Orphei erat. Secunda est Euterpa, musicae artis Musa. Tertia est Erato, quae Musa carminum amantiōrum habentur. Quarta est Melpomene, Musa tragoediae atque poēsis lyricae vocatur. Quinta nominatur Thalia, Musa comoediae atque dea epulārum et festārum est, deinde atque Musa carmīnum pastoralium appellatur. Sexta Terpsichore nominata, Musa est saltationis atque chorōrum, eadem mater Sirenum putatur. Septima est Clio, quae primum dea nuntia habebatur, nunc Clio Musa historiae dicitur. Octava, nomine Urania, Musa est astronomiae. Denique nona, cuius nomen Polyhymnia est, Musa hymnōrum sacrōrum, deinde etiam symphoniae putatur. Musae sunt comites fideles Apollinis, qui Musārum choros praecedit et fidĭbus aureis verba eārum modulatur.