Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Попов, Шендяпин (§32).doc
Скачиваний:
13
Добавлен:
23.02.2015
Размер:
111.1 Кб
Скачать

§32.

Повторение неправильных глаголов

VELLE, NOLLE, MALLE, FERRE, ĪRE, FIĚRI

1. Quod tibi fiĕri non vis, ne altĕri fecĕris.—2. Haurit aquam cribro, qui discĕre vult sine libro.—3. Cato esse, quam vidēri, bonus malebat.—4. Quod volŭmus, ea libenter credimus.—5. Nolo esse laudator, ne adulator esse videar.—6. Idem velle atque idem nolle – ea demum est firma amicitia.—7. Qui stultis videri erudīti volunt, stulti erudītis videntur.—8. Aqua, quae flumine Nilo fertur, est limōsa atque turbĭda.—9. Mercurium Galli omnium inventōrem artium ferunt, viarum atque itinĕrum ducem.—10. Facilius ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur.—11. Orator fit, poēta nascitur.—12. Fama crescit eundo.—13. Tarda velle nolentis est.—14. Sine prudentia nullum inītur consilium.

15. Íncidit ín Scyllám, qui vúlt vitáre Charýbdim.

16. Saépe preménte deó fért deus álter opém.

17. Graécia cápta ferúm victórem cépit et ártes

Íntulit ágrestí Latió. (Hor.)

18. Vénturaé memorés iam núnc estóte senéctae,

Síc nullúm vobís témpus abíbit inérs. (Ov.)

19. Néc, quae praéteriít, iterúm revocábitur únda,

Néc, quae praéteriít, hóra redíre potést. (Ov.)

20. Súnt bona, súnt quaedám mediócria, súnt mala plúra,

Quaé legis híc: alitér nón fit, Avíte, libér. (Mart. I, 16.)

APTE DICTA

1. Cum Caesar ultimo anni die Caninium consulem fecisset, Cicero amico cuidam scripsit: «Caninio consule Romae nihil mali factum esse scito: fuit enim mirae vigilantiae, qui per consulatum somnum non viderit».

2. Salse ridebat Diogĕnes inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos suos nullis bonis artibus instruebant, curam vero pecŏrum diligentem habebant. «Malo», inquit, «me ariĕtem esse Megarensis alicuius, quam filium».

DE CLOELIA VIRGĬNE

Porsēna, rex Etruscorum, Cloeliam, virgĭnem nobĭlem, inter obsĭdes Romanos accepit. Cum castra Etruscorum haud procul a ripa Tibĕris locata essent, Cloelia, deceptis custodibus, noctu castris egressa, equo, quem fors dedĕrat, arrepto Tibĕrim traiēcit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo ille incensus irā Romam legatos misit, ut Cloeliam obsĭdem reposcĕrent. Romani pignus pacis ex foedere restituērunt. Tum rex, virgĭnis virtutem admiratus, eam laudavit ac partem obsidum ei donaturum se dixit permisitque, ut ipsa, quos optaret, legĕret. Productis obsidibus, Cloelia virgĭnes puerosque elēgit et cum iis in patriam revertit. Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statuā equestri, donaverunt. In summa Sacra via fuit posĭta virgo insĭdens equo.

De pyrrho

Anno ante aeram nostram ducentesimo octogesimo uno Romani Tarentīnis, qui legatis eorum iniuriam fecĕrant, bellum indixerunt. Hi Pyrrhum, Epīri regem, auxilio arcessivērunt. Sed is, priusquam in Italiam exercitum traiecit, Apollĭnem de bello consuluit. Ille ambigue respondit: «Aio te Romanos vincere posse». Quo dicto in voluntatem tracto, Tarentīnis auxilio venit et bellum Romanis indixit. Primum Pyrrhus ad Heraclēam oppidum, ubi Laevīnus consul, contra regem missus, castra posuĕrat, cum Romanis conflixit eosque novo elephantorum adspectu perterritos atroci pugna superavit. Septem milia Romanorum occīsi sunt, ex Pyrrhi exercitu quattuor milia militum caesi. Sed parum utilitatis ex victoria tanto labore parta rex percipĕre potuit, quod magnam exercitus partem atque fortissimos duces amisĕrat.

Nihilo tamen secius virtutem Romanam admiratus est. Nam cum post hoc proelium Romanos adversis vulneribus occīsos trucesque eorum vultus vidēret, exclamavit: «Cum talibus militibus totum orbem terrarum brevi subigĕrem».

Anno insequenti Pyrrhus, quamquam ad Ascŭlum, oppidum Apuliae, itĕrum Romanos vicĕrat, tamen ex hac quoque victoria maiorem gloriam, quam laetitiam, percēpit. Amicis gratulantibus: «Quid mihi», inquit, «de tali victoria, ubi exercitus robur amisi, gratulamini? Nam si itĕrum hoc modo vicĕro, sine ullo milite in Epirum revertar». Magno igitur numero copiarum orbātus Tarentum cum relĭquo exercitu recessit. Inde in Siciliam copias transportavit, sed ibi quoque frustra fortunam belli tentavit. Ităque post tres annos bellum cum Romanis in Italia renovavit, sed a Romanis, quibus Curius Dentatus consul praeĕrat, ad Beneventum fusus fugatusque est et, parvo praesidio in arce Tarentina collocato, in Graeciam revertit.

Paulo post, dum Argos oppugnat, a muliĕre quadam tegŭla e tecto proiecta, interfectus est.