Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
учебник латынь.docx
Скачиваний:
5
Добавлен:
03.11.2018
Размер:
71.76 Кб
Скачать

Часть II.

Упражнение 16

Accusativus cum infinitivo.

Nominativus cum infinitivo

A. 1. Caesar tradit viros apud Gallos in uxores vitae necisque potestatem fuisse. 2. Notum est hostes ante urbem castra munivisse. 3. Oraculum Delphicum Lacedaemoniis respondit Spartam nulla re alia nisi avaritia deletum iri. 4. Dux iuravit se nisi victorem in castra non reversurum esse. 5. Inter omnes constat malos homines virtuti alienae et fortunae invidere. 6. Caesar dixit delectum verborum esse originem eloquentiae. 7. Ariovistus respondit non sese1 Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse (Caes.). 8. Druides hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios (Caes.) 9. Homo sum, humani nihil a me alienum puto (Ter.).

10. Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus (Cic.) 11. Reus videbatur damnatum iri. 12. Multos scriptores rerum suarum Magnus ille Alexander secum habuisse dicitur. 13. Ego tibi irasci videor? 14. Consuetudo et mos vim legis habere videntur. 15. Oblitus esse videris beneficia nostra. 16. Suebi centum pagos habere dicuntur (Caes.)

B. 1. Helvetii pro multitudine hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur (Caes.). 2. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri; sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno (Cic.) 3. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos machinaris (Caes.). 4. Timoleon maluit se diligi, quam metui (Nep.) 5. Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem. 6. Romanus orator non bellum se Syracusanis, sed opem auxiliumque afferre ait (Cic.).

7. Tempora rei publicae mihi quidem turbulenta videntur fore (Cic.). 8. Caesar appropinquare dicebatur, magnusque terror incidit Pompei exercitui (Caes.) 9. Romulus non solum Urbem condidisse, sed etiam ipse optimus augur fuisse dicitur (Cic.). 10. Disciplina druidum in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur (Caes.). 11. Memento promisisse te mihi omne argentum redditum iri. – Meminero: de isto quietus esto (Plautus). 12. Paene cum lacte nutricis errorem suxisse videmur (Cic.) 13. Versiculos in me narratur scribere Cinna. Non scribit, cuius carmina nemo legit (Mart.). 14. Odi (e)t amo. Quare (i)d faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio (e)t excrucior (Cat)

C .

Ille mi par esse deo videtur,

ille, si fas est, superare divos,

qui sedens adversus identidem te

spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis

eripit sensus mihi: nam simul te,

Lesbi(a), aspexi, nihil est super mi

vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus

flamma demanat, sonitu suopte

tintinant aures, gemina teguntur

lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum (e)st:

oti(o) exsultas, nimiumque gestis:

oti(um) et reges prius et beatas

perdidit urbes.

(Cat.)

Упражнение 17

Participium. Ablativus absolutus

A. 1. Achilles, gloriam senectuti praeferens, exemplar fuit Alexandri. 2. Helvetii flentes pacem petiverunt. 3. Magna pars hominum navigatura de tempestate non cogitat. 4. Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes (Verg.). 5. Ave, imperator, morituri te salutant (Suet.). 6. Orgetorix regni cupiditate inductus coniurationem fecit.

7. Morte imminente vir probus a virtute non deflectet. 8. Aurelio Cotta et Manlio Torquato consulibus Horatius poeta natus est. 9. Graeci Themistocle duce Persas ad Salaminem vicerunt. 10. Romani Hannibale vivo nunquam se sine insidiis futuros existimabant. 11. Atilius Regulus consul victis navali proelio Poenis in Africam traiecit (Liv.). 12. Duobus litigantibus tertius gaudet.

B. 1. Galliam bello victam suis legibus uti Ariovistus voluit. 2. Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad Caesarem miserunt (Caes). 3. Nec te noster amor nec te data dextera quondam, // Nec moritura tenet crudeli funere Dido? (Verg.) 4. Sume superbiam // Quaesitam meritis, et mihi Delphica // Lauro cinge volens, Melpomene, comam (Hor.).

5. Cicerone puero bellum inter Marium et Sullam ortum est. 6. Leges Aeduorum duo ex una familia utroque vivo magistratus creari vetabant. 7. Re intellecta in verborum usu faciles esse debemus (Cic.). 8. Anaxagoram ferunt nuntiata morte filii dixisse: “Sciebam me genuisse mortalem” (Cic.) 9. Caesar re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat (Caes.). 10. Gentes aliquae Galliae transalpinae, locis superioribus occupatis, itinere exercitum Caesaris prohibere conantur. 11. Milites Romani, impetu facto, multis hostium interfectis, capto etiam nobili duce, suos incolumes reduxerunt.

Упражнение 18

Gerundium et gerundivum

Coniugatio periphrastica passiva

Dativus auctoris

A. 1. Hominis mens discendo alitur et cogitando (Cic.) 2. Ut medicina valetudinis, sic vivendi ars est prudentia. 3. Beate vivendi cupiditate omnes incensi sumus (Cic.) 4. Caesar oppidum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit. 5. Ut ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis, sic homo ad duas res, ad intellegendum et agendum natus est (Cic.). 6. Quis ignorat maximam illecebram esse peccandi impunitatis spem? 7. Cupido dominandi cunctis affectibus flagrantior est. 8. De gustibus non est disputandum. 9. Non omnis error stultitia est dicenda (Cic.). 10. Nihil sine ratione faciendum est (Sen.). 11. Lex iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria (Cic.). 12. Ceterum censeo Carthaginem delendam esse (Cato). 13. Suo cuique iudicio utendum est. (Cic.) 14. Decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus, et e res publica sustulimus (Cic.).

B. 1. Ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est (Caes.). 2. Hostes et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefelisse intellexerunt (Caes.). 3. Quis ignorat Gallos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? (Cic.) 4. Suebi vinum ad se omnino importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur (Caes.). 5. Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit, sibi Rhenum esse transeundum (Caes.) 6. Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi iniecta est (Caes.). 7. Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus (Hor.) 8. Erat ob has causas summa difficultas, quod militibus nostris ignotis locis, magno et gravi onere oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum (Caes.)

Упражнение 19

Supinum

1. Aedui legatos ad Caesarem miserunt rogatum auxilium. 2. Quae tibi iucunda sunt dictu, saepe alteri molesta sunt auditu. 3. Draco, horribilis visu, Cadmi socios interfecerat. 4. Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt. 5. Deliberatu opus est. 6. Themistocles testularum suffragiis civitate eiectus Argos habitatum discessit. 7. Legati a Croeso, rege Lydorum, missi Delphos venerunt oraculum consultum. 8. Una legio ex consuetudine frumentarum mittebatur. 9. Lacedaemonii Agesilaum bellatum miserunt in Asiam. 10. Dumnorix propinquas suas nuptum in alias civitates collocavit. 11. Exclusi eos, quos tu ad me salutatum miseras (Cic.)

Упражнение 20.

Образование форм конъюнктива

Конъюнктив в независимых предложениях

1. Amemus patriam, pareamus senatui (Cic.) 2. Omnia vincit amor, et nos cedamus amori (Verg.) 3. Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat? (Petr.) 4. Utinam me mortuum prius vidisses! (Cic.) 5. Omnia possideat, non possidet aera Minos (Ov.) 6. Sis felix et sint candida fata tua! (Tib.) 7. Quid tibi optem? 8. Illic vivere vellem. (Hor.) 9. Feci, quod potui, faciant meliora potentes. 10. Quidquid agis, prudenter agas et respice finem (Ov.) 11. Audiatur et altera pars (Cic). 12. Hoc sine ulla dubitatione confirmaverim (Cic.)

Упражнение 21

Consecutio temporum

Косвенный вопрос

1. Notum est, quanta fuerit apud Lacedaemonios auctoritas legum Lycurgi. 2. Dic mihi, quid ad patrem tuum scripturus sis. 3. Iudices reos interrogant, quibus causis ad scelera commoti sint. 4. Epaminondas vita decedens amicos interrogavit, salvusne clipeus suus esset. 5. Quid quoque die audiverim, dixerim, egerim, commemoro vesperi. 6. Dic mihi, quis amicus tuus sit, et tibi dicam, quis sis. 7. Haud facile discerneres, utrum imperatori, an exercitui Hannibal iuvenis carior esset. 8. Quaero, utrum hoc verum an falsum sit. 9. Agis rex dicebat Lacedaemonios non interrogare, quam multi, sed ubi essent hostes. 10. Comoediam apud Graecos dubium est, quis invenerit primus.

Упражнение 22

Придаточные предложения с союзами ut и ne

A. 1. Quaero, ut scribas mihi quam saepissime. 2. Oppidum natura loci sic munitum est, ut magnam ad ducendum bellum facultatem daret. 3. Divitiacus Caesarem obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret. 4. Ariovistus postulavit, ne quem peditem ad colloquium Caesar adduceret. 5. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent (Cic.) 6. Lycurgus instituit, ut omnes Lacedaemonii sine ullo discrimine communi mensa uterentur. 7. Germani suas copias castris eduxerunt omnemque aciem suam carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.

B. 1. Nullus dolor est, quem non longuinquitas temporis minuat et molliat. 2. Non is sum, qui mortis periculo terrear. 3. Socii legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, miserunt. 4. Tantus in curia clamor factus est, ut populus concurreret. 5. Accidit, ut una nocte omnes hermae deicerentur. 6. Caesar milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, persequerentur. 7. Decrevit quondam senatus, ut Lucius Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet.

Упражнение 23

Конъюнктив и индикатив в придаточных предложениях с союзом cum

1. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant (Cic.). 2. Mulieres in India, cum est communis earum vir mortuus, in certamen veniunt, quam plurimum ille dilexerit (Cic). 3. Romam cum venero, quae perspexero, scribam ad te. 4. Cum scripsi haec, annum agebam septuagesimum sextum. 5. Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit. 6. Sequanis cum Helvetii persuadere non possent, legatos ad Aeduos miserunt. 7. Cum Alexander Magnus ad templum accederet, sacerdos eum filium Iovis filium appellavit. 8. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat. (Caes.). 9. Cornelius Lentulus Dolabella, Ciceronis filiae maritus, vir parvae staturae erat. Cicero, cum eum longo gladio accinctum vidisset, interrogavit: “Quis generum meum ad gladium alligavit?” 10. Cum Galli oppidum hostium obsiderent, missi sunt Roma tres legati, qui illos monerent, ut obsidionem solverent. 11. Porcia, Marci Catonis filia, cum audivisset Brutum, maritum suum, apud Philippos victum et interfectum esse, vita se privare studuit. Cum ferrum ei non daretur, ardentes carbones haurire non dubitavit.

B. Vulgar(e) amici nomen, sed rara est fides.

Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,

Ex populo sic, nescio quis, ut fieri solet:

“Quaeso, t(am) angustam, talis vir, ponis domum?”

“Utin(am), - inquit, - veris hanc amicis impleam”

(Phaedrus)

Vivamus, mea Lesbi(a), atqu(e) amemus,

Rumoresque senum severiorum

Omnes unius aestimemus assis!

Soles occider(e) et redire possunt:

Nobis cum semel occidit brevis lux,

Nox est perpetu(a) una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum,

Dein mill(e) altera, dein secunda centum,

Deind(e) usqu(e) altera mille, deinde centum,

Dein, cum multa milia fecerimus,

Conturbabimus illa, ne sciamus

Aut ne quis malus invidere possit,

Cum tantum sciat esse basiorum.

(Cat.)

Упражнение 24

Условные предложения. Косвенная речь

A. 1. Pecunia est ancilla, si scis uti: si nescis, domina. 2. Nisi Graeci dolum adhibuissent, Troiam non expugnavissent. 3. Stultus homo, philosophum se ostentans, merito audiet vetus illud: “Si tacuisses, philosophus mansisses”. 4. Si latet in vino verum, ut proverbia dicunt, invenit verum Teuto vel inveniet. 5. Ridebis, deinde indignaberis, deinde ridebis, si legeris: quod nisi legeris, non poteris credere (Plin. Minor). 6. Dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos enumerare velim (Liv.) 7. Cum Alexander Darii condiciones repudiasset, Parmenio, amicus eius: “Ego, - inquit, - si Alexander essem, pacis condiciones acciperem”. Cui ille: “Ego quoque acciperem, si Parmenio essem”. 8. Liscus dicit sibi dubium non esse, quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliquia Gallia Aeduis libertatem sint erepturi. 9. Divico ita cum Caesare egit: Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent, quam dolo aut insidiis uterentur.

B. 1. Si vir bonus et honestus Alexandrea Rhodum magnam frumenti copiam advexerit in inopia et fame et summa annonae caritate, si vir idem sciat mercatores multos frumentum proximis diebus Rhodum advecturos esse, debeat id Rhodiis dicere, an silentio suum frumentum quam plurimo vendere? Philosophus quidam respondit: si vir honestus sit et id facere turpe iudicet, frumentum suum non vendat, priusquam alii mercatores venerunt.

2. Ariovistus respondit ius esse belli, ut, qui vicissent, eis, quos vicissent, quemadmodum vellent imperarent: item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quemadmodum suo iure uteretur, non oportere sese a populo Romano in suo iure impediri (Caes.)

Раздел 2. Античная литература и культура