Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
UMK_Latinsky_yazyk_ochnaya_forma_obuchenia.doc
Скачиваний:
120
Добавлен:
02.03.2016
Размер:
1.21 Mб
Скачать

Тема X. Латинский синтаксис (систематизация).

X.1. Порядок слов в предложении.

X.2. Главные члены предложения.

X.3. Второстепенные члены предложения.

X.4. Синтакс ис страдательной конструкции.

Переведите:

  1. Contra legem facit, qui id facit, quod lex prohĭbet. (Paulus)

  2. Nemo, qui damnāre potest, absolvěre non potest.

  3. Frustra negat, qui in medio crimĭne deprehendĭtur.

  4. Mater semper certa est; pater est (is), quem nuptiae demonstrant.

  5. Nemo maiōrem copiam ad alium transferre potest, quam ipse habet.

  6. Iudex iuste iudĭcans ab omnĭbus amātur.

  7. In rem actio est per quam rem nostrum quae ab alio possidētur petĭmus, et semper adversus eum est qui rem possĭdet.

  8. Optĭma est lex quae minĭmum relinquit arbitrio iudĭcis, optĭmus iudex qui minĭmum sibi.

  9. Nemo tenētur se ipsum accusāre.

  10. Iudicium non debet esse illusorium, suum effectum habēre debet.

  11. Iuris ignorantia est cum ius nostrum ignorāmus.

  12. Iurisprudentia est divinārum atque humanārum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

  13. Ius civīle est quod sibi popŭlus constituit.

  14. In dubio pro dote, libertāte, innocentio, possessōre, debitōre, reo, respondendum est.

  15. Ius naturāle est quod apud homĭnes eandem habet potentiam.

  16. Ius publĭcum privatōrum pactis mutāri non potest.

  17. Sine legĭbus nulla est civĭtas, nam civĭtas legĭbus continētur.

  18. Iustitia debet esse liběra, quia nihil iniquius venāli iustitia; plena, quia iustitia non debet claudicāre; et celěris, quia dilatio est quaedam negatio.

  19. Iustitia est duplex, viz., sevēre puniens et vere praeveniens.

  20. Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuěre.

Практическое занятие 9 De fontĭbus iuris Romāni.

Ius popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constituionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium. Lex est quod popŭlus iubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Senātus consultum est, quod senātus iubet atque constituit; idque legis vicem obtĭnet. Constitutio princĭpis est, quod imperātor decrēto vel edicto vel epistŭla constituit. Edicta sunt praecepta eōrum, qui ius edicendi habent; ius autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum ius est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quōrum iurisdictiōnem in provincia praesĭdes eārum habent: item in edicto aedilium curulium. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eōrum, quibus permissum est iura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, iudĭci licet quamlĭbet sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur (Gai).

De iustitia et iure

Publĭcum ius est quod ad statum rei Romānae spectat, privātum quod ad singulōrum utilitātem: sunt enim quaedam publĭce utilia, quaedam privātim. Publĭcum ius in sacris, in sacerdotĭbus*, in magistratĭbus constĭtit. Privātum ius tripertītum est: collectum etĕnim est ex naturalĭbus praeceptis aut gentium aut civilĭbus. Ius naturāle est, quod natūra omnia animalia docuit: nam ius istud non humāni genĕris proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium* quoque commune est. Hinc descendit maris atque femĭnae coniunctio, quam nos matrimonium appellāmus, hinc liberōrum procreatio, hinc educatio: vidēmus etĕnim cetĕra quoque animalia, feras etiam istīus iuris peritia* censēri*. Ius gentium est, quo gentes humānae utuntur. Quod a naturāli recedĕre facĭle intellegĕre licet, quia illud omnĭbus animalĭbus, hoc solis hominĭbus inter se commūne sit.

* sacerdos, ōtis m – жрец

* avis, avis f – птица

* peritia, ae f – опыт, способность

* censeo, ēre – оценивать, думать, решать

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]