Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латынь / 3_chast_3_morfologia_pechatat.docx
Скачиваний:
48
Добавлен:
16.03.2016
Размер:
471.77 Кб
Скачать

47. Перекладіть текст.

Libri antiqui

Apud veteres Romanos opĕra scriptorum non arte typographica, ut nunc, multiplicabantur, sed a servis, ab id destinatis, transscribebantur. Unus ex iis dictabat, reliqui calamis, atramento tinctis, scribebant. Ita uno tempŏre multa exemplaria parabantur. Alii libri erant in charta scripti, ex papyro facta, alii in membrana, ex corio parata. Singŭli paginae, inter se conglutinatae, in umbilicum volvebantur, unde libri appellabantur volumĭna; haec in scriniis servabantur.

In usu quotidiano erant tabŭlae ceratae, in quibus litterae stilo exarabantur. Qui scriptum emendāre statuerat, is lata stili parte ea, quae scripserat, delebat. Unde illud dictum: «Saepe stilum verte».

Pueritia Herculis

Hercules Iovis et Alcmenae filius erat. Iuno autem, regina deōrum, Alcmenam oderat et Hercŭlem infantem interficĕre voluit. Itaque duas serpentes saevas misit. Hae, media nocte, in magnum scutum, ubi Hercŭles cum fratre suo dormiebant, serpsērunt. At, animalium spiritu e somno excitatus, Hercŭles, nequaquam territus, parvis manĭbus, humida eārum colla comprehendit et magna vi strinxit. Quando Alcmena ad liberos venit, rem miram vidit: in scuto Hercŭles ridebat et serpentes mortuas demonstrabat.

Hercŭles adolevit corpus suum a pueri exercens. Magnam diei partem in palaestra consumebat et arcum intendĕre telaque conjugĕre didicit.

In musica quoque, ab Apollīnis filio erudiebatur, sed huic arti minima diligentia studebat.

De laborĭbus Hercŭlis

Primo Hercŭles leoni, qui Nemaeos saltus infestabat, obviam venit et sagittis occidĕre tentāvit. Attamen, bestiae cutem, quae densa erat, ferrum trajicĕre non poterat. Itaque, ingenti clavo, quam semper secum gerebat, leonem percussit. Nequicquam! Tum, monstri collum brachiis suis complexus, eius fauces oppressit et bestia, brevi tempore, exanimata est. Hercŭles animal ad urbem humeris rettulit et pellem, quam leoni deripuerat, pro veste induit.

Eo tempore, habitabat in palude Lernaea immanis serpens, hydra nomine apud Graecos, cui erant capĭta novem. Istud autem monstrum Hercŭles aggressus est et, quanquam res magni pericŭli erat, dum sinistra ejus corpus opprimit, dextra novem capita abscidĕre coepit. Attamen, quotiens aliud sectum erat, aliud renascebatur. Diu frustra desudavit, sed rem inceptam non deposuit. Cruenta enim monstri membra, facĭbus incensis ussit et mostrum igne interfecit.

Deinde Hercŭles sagittas suas Hydrae mortuae sanguine imbuit et tali modo eas mortiferas reddidit.

PRONOMINA NEGATIVA

Заперечні займенники

nemo ніхто

nihil ніщо

Заперечні займенники не мають форм множини.

ЗРАЗОК ВІДМІНЮВАННЯ

casus

nemo ніхто

nihil ніщо

singularis

singularis

Nom.

nemo

nihil (nil)

Gen.

nullis (neminis)

nullius rei (nihili)

Dat.

nemini (nulli)

nulli rei

Acc.

neminem

nihil (nil, nihilum)

Abl.

nullo (nemine)

nulla re (nihilo)

ADIECTIVA PRONOMINALIA