Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
FIF individ rob 2009.doc
Скачиваний:
22
Добавлен:
27.08.2019
Размер:
468.48 Кб
Скачать

Варіант XXVI

DE IMPERATORE AUGUSTO

Rei publicae Romānae primo reges, deinde consŭles praeĕrant. Consŭles quotannis creabāntur. Post consŭles imperatōres Romānis imperābant. Primus imperatōrum Augustus fuit. Augustus post diuturna bella domestĭca rei publĭcae Romānae pacem et securitātem donāvit. Cum civĭtas timōre et terrōrae liberāta esset, mercatōres tuto ad longinquas oras navigābant, armenta pastōrum tuto per campos ambulābant, ab aratorĭbus tuto argi arabāntur. Tempa deōrum ab imperatōre renovabāntur; probitātem et pietātem maiōrum redintegrāre studebat. Itaque bonōrum amōrem, malōrum odium, sibi comparāvit. Augustus a senātu popŭloque Romāno multis honorĭbus cumulātes est. Saepe consul creātus est, per multos annos tribunus plebes fuit, pontifĭcis maxĭmi et auguris officia explēvit. Senatōres eum Augustum et princĭpem senātus et patrem patriae appellavērunt; nepōtes autem imperatōris decreto patrum princĭpes iuventutis appellāti sunt. Et a rerum scriptorĭbus et a poetis summis laudĭbus celebrātus est. Poetae Augustum cum sole comparābant, qui terris lucem et calōrem et splendōrem et fertilitātem donat. Sub imperatōre Augusto Christus natus est. Heres Augusti fuit Tiberius.

SPARTĂCUS DUX SERVŌRUM

Anno septuagesĭmo tertio in Campania septuaginta quattuor gladiatōres vincŭlis ruptis e ludo gladiatorio effugĕrant et in monte Vesuvio castra fecĕrant. Qui iis praeĕrant, multis Romānis praestābant fortitudĭne. Ex iis Spartăcus "Praestat", inquit, "arma pro libertāte sumĕre quam in theātris sanguĭnem nostrum profundĕre. Nam quis vestrum non odit illos, qui, ubi in mollĭbus lectis cubantes cibis se complevērunt, nostris vulnerĭbus delectantur! Proinde este fortes! Neque vero increpābo eum, qui in vincŭla redīre mavult; neque abīre eum vetābo. At cetĕros me adiutūros esse spero, ut viam nobis patefaciāmus in patriam olim amissam".

Quibus verbis incitāti permulti undīque accurrentes se cum aliis coniunxērunt et magno impĕtu exercĭtum Romānum, qui eos armis circumdatūrus erat, perrupērunt. Adiūti sunt ab iis, qui Gallĭcis Germanicisque bellis a Romānis capti erant. Romāni autem frustra dabant opĕram, uti bellum celerĭter conficĕrent, et exercĭtus, cum manĭbus servōrum obstābant, refugiēbant. Ita servi multis ducĭbus et duōbus Romanōrum consulĭbus victis paulātim sexaginta fere milium armatōrum collegērunt exercĭtum. Postea domĭti sunt a M.Licinio Crasso. In ea pugna duces servōrum ipsi fortissĭmos se praestitērunt acerrimēque instantes cecidērunt. Multis captis colla secta sunt, alios Romāni iuxta viam Appiam crucĭbus affixērunt.

Варіант XXVII

DE GALLŌRUM ET GERMANŌRUM DEIS

Caesar in eis libris, qui “Commentarii de bello Gallĭco” dicuntur, et de bellis, quae cum popŭlis Gallōrum et Germanōrum Romāni diu gerēbant, et de morĭbus institutisque eōrum scribit. Tacĭtus quoque ille rerum scriptor Romānus, in libro suo de origĭne, situ, morĭbus ac popŭlis Germaniae dicit.

Caesar scribit: Galli deōrum maxĭme Mercurium colunt. Hunc viārum ducem, hunc mercatōrum custodem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opiniōnem, quam reliquae gentes, habent: Iuppĭter imperium deōrum tenet, Apollo morbos depellit, Minerva opěrum atque artificiōrum initia tradit, Mars bella regit. Huic deo Galli, quum proelium committěre in anĭmo habent, plerumque praedam promittunt. Quum adversarios superavērunt, bestias adversariōrum necant, conferunt in unum locum reliquas res, quibus magnos tumŭlos exstruunt. In Galliae civitatĭbus nemo fere religiōnem et mores popŭli laedit vel neglegit. Si qui neglegunt vel laedunt, ab aliis contemnāntur; his cetěri de via decedunt, aditum eōrum, sermonemque defugiunt.

De Germanōrum deis autem Caesar nihil nisi haec scribit: Germāni in deōrum numěro eos solos, dicunt, quos vident et quōrum opĭbus iuvāntur: Solem et Vulcānum et Lunam.

In Taciti libro legĭmus: a Germanis maxĭme Mercurius colĭtur. Cui Germāni certis diebus etiam homĭnes sacrifĭcant. Hercŭlem et Martem concessis bestiis placant. Cetěrum Germāni deos neque parietĭbus includunt, neque in homĭnis speciem fingunt.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]