Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
FIF individ rob 2009.doc
Скачиваний:
22
Добавлен:
27.08.2019
Размер:
468.48 Кб
Скачать

Варіант XIII

DE CLOELIA

Porsenna in urbem Romam invadĕre prohibĭtus Romānos obsidiōne superāre cupīvit. Propterea maiōrem milĭtum numĕrum arcessīvit Romanosque rapiendo et diripiendo terrĕre atque agros, quos Romāni colēbant, populāri constituit. Ităque Romānis pecus, quod extra urbem aluĕrant, in urbem introducendum erat frugesque erant asportandae, ne ab hostĭbus raperentur. Sed postquam saepe cum hostĭbus manus conseruērunt, pacem petivērunt.

Inter obsĭdes, quos Porsenna a Romānis expetivĕrat, Cloeliam quandam virgĭnem fuisse fama est. Quae postquam diu evadendi facultātem quaesīvit, puellas captīvas clam ex castris Etruscōrum ad Tibĕrim duxit. Quum cura puellae inter densa tela hostium tranavissent, sospĭtes omnes a Cloelia domum ad propinquos reductae sunt. Rex autem ea audacia lacessĭtus a senātu puellas repetīvit et postulāvit, uti domi conquirerentur et denuo in castra mitterentur. Quas cum recuperavisset, rem diligenter inquisīvit. Tum Cloelia "A me", inquit, "illas tuis manĭbus ereptas esse concēdo; ităque, si punīre cupis, appāret me solam esse puniendam; veniam a te non peto. Ex cetĕris rem quaerĕre non oportet". Apud regem autem Etruscum non tuta solum, sed etiam honorāta virtus fuit, laudatamque virgĭnem parte obsĭdum donāvit.

DE HELVETIIS

Helvetii, popŭlus bellicōsus et imperii cupĭdus, in anĭmo habēbant ex patriā suā emigrāre et alios agros Galliae occupāre. Tum unus ex Helvetiis: “Ex patriā nostrā, – inquit, – emigrēmus. Antea autem comparēmus nobis frumentum, confirmēmus amicitiam cum finitĭmis, inflammēmus aedificia et oppĭda nostra. Sunt omnīno viae duae, quibus ex patriā emigrāre possŭmus: altĕra per Sequănos, altĕra per provinciam Romanōrum. Via, quae per Sequănos ducit, angusta et periculōsa est. Per provinciam Romanōrum igĭter migrēmus”.

Варіант XIV

DE AENEA

Antīqui poētae Romanōrum tradunt egregium virum Troiānum, Aeneas nomĭne, post Troiam a Graecis captam a Troiae orā in Italiam venisse. Narrant eum fato profugum multum terra marique iactātum esse ob iram Iunōnis, deae saevae. Nam fato destinātum est Troiānos cum Aenea in Italiam venturos esse et ibi ab eis oppĭdum novum conditum iri. Itaque Aeneas et amici illīus in Italiam venērunt et Lavinium oppĭdum novum condidērunt. Postea Iulus, Aenea filius, alium oppĭdum Albam Longam condĭdit.

DE GALLIS

Caesăris tempŏre in Galliā duo genĕra hominum erant, qui alĭquo erant honōre: druĭdes et equĭtes. Plebs enim servōrum paene loco habebātur; ităque sors plebis gravis et tristis erat. Homĭnes, cum ingenti tribūto aut gravi iniuria premebantur, in servitūtem se nobilĭbus dabant. Fortūna nobilium felix erat. Plebs magno et gravi onĕre vectigalium premebātur, druĭdes autem omnĭ­bus tribūtis et militia libĕri erant. Druĭdes sacrificia publĭca et privāta curābant et de omnĭbus controversiis publĭcis et privātis decernēbant. Homĭnes scĕlere turpi inquināti a druidĭbus gravi poena afficiebāntur. De Gallōrum morĭbus multa in Caesaris libro, qui Commentarii de bello Gallico inscrĭbitur, legĭtis.

Варіант XV

DE OEDIPO REGE

Laius, rex Thebanōrum, ex oracŭlo Delphĭco accēpit se a filio suo interfectum iri. Ităque servo suo praecēpit, ut filium parvŭlum in monte Cithaerōne exponĕret, ut ille perīret. Servus autem infantem servāvit et pastōri alicui eum educātum commendāvit. Ille puĕrum Polybo Corinthiōrum regi eīusque uxōri tradĭdit, qui, quod suos libĕros non habēbant, pro filio suo eum educavērunt et Oedipum appellavērunt. Ităque Oedĭpus in domo Polybi educātus est. Sed aliquando in convivio unus convivārum dixit Oedĭpum non esse filium Polybi. His verbis audītis, quamquam Polybus ei persuadēre conabātur haec verba convīvae ebrii non esse vera, Oedĭpus ad oracŭlum Delphĭcum profectus est, ut Apollĭnem de parentĭbus veris consulĕret. Oedĭpo de oracŭlo responsum est eum occisūrum patrem suum, matrem suam autem in matrimonium ductūrum esse.

Ităque Oedĭpus, ut fatum horribĭle evitāret, ne patrem suum occidĕret, neque matrem in matrimonium ducĕret, Corinthum relīquit et in alias terras profectus est.

In itinĕre senex quidam ei obviam factus est. Acri inter eos controversiā ortā Oedĭpus ira commōtus senem occīdit.

Denĭque ad Thebas urbem Graeciae celĕbrem vēnit. Iam multos annos Thebāni crudelitāte Sphingis, terribĭlis monstri, multa mala passi sunt. Nam Sphinx ante portas urbis in saxo sedens omnĭbus vel in urbem ingredientĭbus vel ex urbe egredientĭbus difficĭle aenigma proponēbat: «Quid ingredĭtur mane quattuor pedĭbus, meridie — duōbus, vespĕri — tribus?» Nemo hoc aenigma solvĕre potĕrat, ităque omnes a Sphinge interficiebāntur. Solus Oedĭpus illud aenigma solvĕre potuit: «Homo,— inquit,— infans pedĭbus et manĭbus ingredĭtur, vir— pedĭbus, senex autem bacŭlō nitĭtur.» Tum Sphinx de saxo se deiēcit.

Ita Thebāni hoc ingenti pericŭlo liberāti sunt. Cives grati Oedĭpum, virum fortem, regem suum nominavērunt eīque regīnam suam in matrimonium dedērunt, quia paulo ante rex Thebanōrum iter faciens interfectus est.

Варіант XVI

DE ОЕDIРО REGE (продовження)

Multos annos Oedĭpus Thebis omnium consensū felicĭter regnavisse dicĭtur, cum vehemens pestilentia in urbe orta est. Multi cives gravi quodam morbo affecti subĭtā morte exstincti sunt. Nullum huīus mali remedium invenīri posse videbātur. Tum Oedĭpus oracŭlum Apollĭnis consulĕre consilium cepisse narrātur legatumque Delphas misisse numen dei percontātum. Oracŭlum Delphĭcum ab Oedĭpo consultum respondit causam illīus casūs esse interfectōrem Laii regis, qui in urbe manēret; necesse eum urbe expelli, ut urbs hāc macŭlā purgarētur. Responso oracŭli accepto Oedĭpus omnem opĕram dedisse dicebātur, ut malefactōrem requirĕret requisitumque urbe expellĕret. Ităque interfectōrem statim devōvit nesciens se hunc virum esse et se, igĭtur, ipsum devovisse. Ne suspicāri quidem potĕrat se regis interfectōrem esse, quia rex Thebanōrum non ab uno viro, sed a grege magno latrōnum occīsus esse tradebātur.

Sed brevi tempŏre horribĭlem veritātem compĕrit. Nam senex ille, qui iter faciens in trivio ab Oedĭpo occīsus erat, ipse Laius rex Thebanōrum et Oedĭpi pater fuit. Ita Oedĭpus intellexit se contra suam voluntātem manū suā patrem occidisse, matrem autem suam in matrimonium duxisse.

Intolerabĭli dolōre anĭmi affectus ipse sibi ocŭlos eruisse narrātur, ne hunc mundum, quem scelĕre suo maculavĕrat, aspicĕre posset, et cum Antigŏnā filiā domum suam urbemque relīquit.

Примітки до тексту: meridie — опівдні; vesperi — вечором, duobus, tribus — числівники duo и tres; manibus — abl. pl. від іменника manus, us f — рука; hoc ingenti periculo — abl. Separationis; quodam — abl. sing, неозначеного займенника quidam, quaedam, quoddam — якийсь; brevi tempore — abl. temporis.

Варіант XVІI

CAIUS IULIUS CAESAR

Caesar, postquam quinque annis in Italia, Graecia, Asia, Afrĭca, Hispania omnes adversarios prostrāvit, principātum totīus imperii Romāni obtinuit. Tum se clementem praestĭtit erga omnes, quibuscum antea ei pugnandum fuĕrat. Nemo vinctus, nemo supplicio multātus est, sed beneficiis et munerĭbus omnes sibi devincīre voluit. Multis praeterea et optĭmis legĭbus rem publĭcam tot bellis paene exhaustam sanāvit plurimosque reppĕrit ad auxiliandum parātos. Ipse ius severissĭme dicēbat et sanxit, uti poenae facinŏrum augerentur. Divĭtes nimis luxuriōse vivĕre vetuit, paupĕres iuvit. Cum vastitātem Italiae periculōsam rei publĭcae esse sensisset, magnam partem plebis in agros coloniasque deduxit. Ităque plerīque consentiēbant nemĭnem umquam tantopĕre rei publĭcae profuisse.

Tamen evēnit, ut anno quadragesĭmo quarto contra Caesărem coniuratio fiĕret sexaginta nobilium, cuīus princĭpes erant M.Brutus et C.Casius. Qui a cetĕris dissentientes Caesărem regnum appetĕre dicēbant. Inter coniurātos convēnit, uti Caesar in curia Pompei interficerētur. Eo enim Caesar Idĭbus Martiis, quamquam pericŭlum imminēre comperĕrat, sese contŭlit, ut senātum habēret. Ibi in sella sedentem coniurāti circumvenērunt et tam celerĭter perfodērunt.

Coniurāti autem imprudentiam suam paulo post ipsi aperuērunt. Nam quid faciendum esset, nesciēbant, atque universus fere popŭlus ab iis dissensit Ităque, priusquam Caesar sepelirētur, fugĕre coacti sunt.

Варіант XIX

DE LEGIONĬBUS ROMĀNIS

Multis et diuturnis bellis Romāni dominatiōnem suam firmavērunt et amplificavērunt. Augusti aetāte imperium Romānum Oceăno et longinquis fluviis, Rheno, Danuvio, Euphrate, terminabātur. Ut tam diversārum regiōnum incŏlas coercerent, multis locis legiōnes collocavērunt. Exercĭtus Romāni curābant, ne a popŭlo pacato seditio concitaretur. Nam inviti popŭli molestas condiciones dominatiōnis Romānae tolerābant et saepe servitūte se levāre studēbant. Legioni Romānae legātus praeerat, singŭlae centuriae centurionĭbus parēbant. Milĭtes, qui fortitudĭne de suis bene meruerant, ceniurionis digitāte ornabāntur; itaque milĭtes summa contentiōne pugnābant, ut a duce laudarentur.

DE MILITĬBUS ROMĀNIS

Milĭtes Romāni cotidie castra vallo fossaque muniēbant. Vallum lignis stabiliēbant. Semper cohors in statiōne erat. Custodiēbat vallum et quattuor portas. Dux milĭtes in statiōne collocātos oratiōne admonēbat. "Vestrum est, inquit, "custodīre exercĭtum somno oppressum. Diligentes este, milĭtes, ut subĭtum hostium impetum impediātis! Fortes et strenuos laudābo et praemiis amplis donābo. Ignāvos et neglegentes puniam. Cavēte, ne dormiātis! Cavēte, ne ego vos puniam! Punīrem vos poenis acerbis. Oboedite centurionĭbus vestris! Vos saepe nescitis, quomodo hostes propellatis. Centuriōnes autem artem militārem sciunt. Si in eos ocŭlos convertētis eōrumque voces audiētis, non perturbabimĭni. Etiam repentinum hostium impetum sustinebĭtis; nos cetěri brevi tempŏre aderimus.

Варіант XX

GENTES ITALIAE

Samnitibus subactis pleraeque gentes Italiae mediae et inferioris parebant Romanis. Superior Italia appellabatur Gallia Citerior, id est Gallia citra Alpes sita. Ibi enim Gallos consedisse supra diximus. Etiam plures Galli Galliam Ulteriorem incolebant, alii Hispaniam, Britanniam, Germaniam superiorem. Ex Germania posterioribus temporibus expulsi sunt.

Etruscos Romanis finitimos fuisse iam commemoravimus. Quos prioribus saeculis ad oram Italiae ex ea parte Asiae navis appulisse certum est, quam nos Asiam Міnorem nominamus. Interiores Italiae partes incolebant Sabini, Aequi, Volsci et aliae gentes. Quibuscum per complura saecula Romanis bella erant gerenda. Fortissimi erant ii, qui in summis iugis ante sub maxime arduis montibus Appenninis sedes agrosque deterrimos habebant et venando corpora exercebant. Eos Romanis ipsis cosanguineos simillimosque fuisse apparet. Quam ob rem Romanis erat difficillimum eos subigere.

Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci prioribus incolis subactis ibi plurimas urbes condiderant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae et Neapolis. In ea parte Italiae agri potiores erant quam in ceteris partibus. Itaque Cumis et Neapoli prioribus temporibus plures homines habitabant quam Romae. Sed cum Neapolim semper homines omnium nationum venirent, mores ibi deteriores erant quam alibi. Tertio ante aeram nostram saeculo Magna Graecia in Romanorum potestatem redacta est. Tum Romani dominabantur usque ad extremos fines Italiae.

Варіант XXI

DE VULPE ET GALLO

Sunt homines multi qui non praevidentes sua dicta frequenter talia dicunt, ii postea ducuntur in poenitentiam et damna accipiunt. Ideo audi fabulam hanc. Vulpes aliquando sustinens fame ivit ad villam quandam. Et veniens ante gallum dicebat ei: «О domine mi galle, quam pulchram vocem habebat dominus meus pater tuus. Nam ego cupiens audire vocem tuam, veni huc. Unde rogo te ut canas alta voce ut audiam, utrum tu an pater tuus pulchriorem habes vocem»? Tunc gallus cum clamore clausis oculis coepit canere. At vulpes insiliens in eum cepit eum et portavit in silvam.

CORVUS ET VULPES

Corvus cum de fenestra raptasset caseum, et comesse vellet, celse resedit in arbore. Vulpes, hunc cum fuisset intuita, sic alloqui coepit: О quis tuarum, Corve, pennarum vigor est!? Si vocem haberes latiorem, nulla avium prior adesset tibi. Ille, dum vult ostendere vocem latiorem, emisit caseum; quem celeriter dolosa Vulpes avide dentibus rapuit. Tunc demum Corvus ingemuit, quia dolo esset deceptus, ut ignarus. Qui se laudari verbis subdolis gaudent, ferunt poennas turpi poenitentia indiscretas.

SOCIETAS LEONINA

Olim vacca, ovis, capella societatem cum leone faciunt. Forte cervum vasti corporis capiunt. Tunc leo cervum in quattuor partes dividit et dicit: «Ego primam partem tollo, quia leo surn; secundum mihi tribuetis, quia vobis socius est; tertia erit mea, quia plus valeo; quartam nemo vestrum sine magno periculo tanget!» Sic leo onmem praedam capit.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]