Добавил:
Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
1 / Латина / індивідуальні завдання.doc
Скачиваний:
13
Добавлен:
04.12.2015
Размер:
123.9 Кб
Скачать

Задание

1. Просклоняйте:  

res publĭca nostra, ille dies longus.

2. Определите формы глагола и замените их формами plusquamperfectum:  

ēgit, actum est, ĕrat, dixisti, finiebāntur, misērunt, cepērunt, locūti sumus.

3. Объясните значение и определите, к каким латинским словам восходят следующие русские дериваты:  

ребус, омнибус (ср. автобус, троллейбус), республика, финиш, финал, Виктор, магистр.

ТЕКСТ

I. De diēbus ет mensĭbus

Antiquissĭmis Romae temporĭbus annus non in duodĕcim menses, ut nunc, sed in decem menses divīsus erat. Cui rei testimonio sunt nomĭna mensium, quōrum ultĭmus December, id est decĭmus, appellātur. Primus anni mensis erat Martius, qui a deo Marte nomen suum traxit, secundus mensis erat Aprīlis, tertius — Maius, a nomĭne Maiae sive Maiestae antiquissĭmae Italōrum deae appellātus, quam illi sicut ipsam terram matrem colēbant. Quarto mensi nomen Junius fuit, quod nomen Junōni deae Jovis conjŭgis debebātur. Quintus autem mensis Quintīlis appellabātur, sextus — Sextīlis, septĭmus — September, octāvus — Octōber, nonus — November, decĭmus, ut jam pridem dixĭmus, December. Postea Romāni mensem Quintīlem in Gaii Julii Caesăris honōrem Julium nominavērunt, mensem autem Sextĭlem — Augustum, in Octaviāni Augusti imperatōris laudem. Numa Pompilius secundus rex Romanōrum annum in duodĕcim menses ad cursum lunae descripsisse narrātur duōbus mensĭbus Januario et Februarīo eum augens. Totus annus trecentos quinquaginta quinque dies habebat. Cum autem luna tricēnos dies singŭlis mensĭbus non explēret deessentque dies solĭdo anno, qui solstitiāli circumagĭtur orbe, intercalarios menses Numa instituit, qui modo his modo illis interponerentur annis. Haec res cum arbitrātu pontifĭcum fiĕret, saepiusque menses intercalarii ab iis subicerentur, fasti prorsus turbāti sunt. Ităque Gaius Julius Caesar anno quadragesĭmo sexto ante aeram nostram annum ad cursum solis accomodāvit, ut trecentōrum sexaginta quinque diērum esset et intercalario mense sublāto unus dies quarto quoque anno intercalarētur. Primus anni mensis nunc Januarius fuit, secundus — Februarius. Primus cuiusque mensis dies Kalendae appellabātur, quintus — Nonae, tertius decĭmus — Idus. Mensĭbus autem Martio, Sextīli, Maio et Octōbre Nonae fuērunt septĭmus, Idus — quintus decĭmus mensis dies. Menses anni tricēnos aut tricēnos singŭlos dies continēbant, mensis autem Februarius duodetriginta aut undetriginta dies. Postea mensis in septimānas divĭdi coeptus est. Dies septimānae fuērunt haec: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Mercurii dies, Jovis dies, Venĕris dies, Satūrni dies, quae nomĭna etiam nunc in fastis multōrum populōrum manent. Dies in duas partes dividebātur: altĕram a solis ortu usque ad occasum, altĕram a solis occāsu usque ad ortum. Totus dies viginti et quattuor horas continēbat. Примечания к тексту: id est — то есть; (annus) qui solstitiāli circumagĭtur orbe — (год), который продолжается от одного солнцестояния до другого (т.е. солнечный год).  

II.

1. Ave, Caesar, moritūri te salūtant. 2. De gustĭbus non est disputandum. 3. Omnia homĭni, dum vivit, speranda sunt. 4. Suo cuique judicio utendum est. 5. Equi donāti dentes non inspiciendi esse dicuntur. 6. Cetĕrum censeo Carthagĭnem delendam esse. 7. Helvetii suis finĭbus profectūri erant. 8. Injuriam qui factūrus est, jam facit. 9. In optimatium dominātu vix partĭceps libertātis potest esse multitūdo, cum omni consilio commūni ac potestāte careat (Cicĕro). 10. Cum solitūdo et vita sine amīcis insidiārum et metūs plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparāre (Cicĕro). 11. Ante omnia necesse est se ipsum aestimāre, quia saepe nobis vidēmur plus posse, quain possŭmus (Senĕca). 12. Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.  

Соседние файлы в папке Латина