Добавил:
Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
1 / Латина / індивідуальні завдання.doc
Скачиваний:
13
Добавлен:
04.12.2015
Размер:
123.9 Кб
Скачать

I. De oedĭpo rege (окончание)

Multos annos Oedĭpus Thebis omnium consensū felicĭter regnavisse dicĭtur, cum vehemens pestilentia in urbe orta est. Multi cives gravi quodam morbo affecti subĭtā morte exstincti sunt. Nullum huius mali remedium invenīri posse videbātur. Tum Oedĭpus oracŭlum Apollĭnis consulĕre consilium cepisse narrātur legatumque Delphas misisse numen dei percontātum. Oracŭlum Delphĭcum ab Oedĭpo consultum respondit causam illīus casūs esse interfectōrem Laii regis, qui in urbe manēret; necesse eum urbe expelli, ut urbs hāc macŭlā purgarētur. Responso oracŭli accepto Oedĭpus omnem opĕram dedisse dicebātur, ut malefactōrem requirĕret requisitumque urbe expellĕret. Ităque interfectōrem statim devōvit nesciens se hunc virum esse et se, igĭtur, ipsum devovisse. Ne suspicāri quidem potĕrat se regis interfectōrem esse, quia rex Thebanōrum non ab uno viro, sed a grege magno latrōnum occīsus esse tradebātur. Sed brevi tempŏre horribĭlem veritātem compĕrit. Nam senex ille, qui iter faciens in trivio ab Oedĭpo occīsus erat, ipse Laius rex Thebanōrum et Oedĭpi pater fuit. Ita Oedĭpus intellexit se contra suam voluntātem manū suā patrem occidisse, matrem autem suam in matrimonium duxisse. Intolerabĭli dolōre anĭmi affectus ipse sibi ocūlos eruisse narrātur, ne hunc mundum, quem scelĕre suo maculavĕrat, aspicĕre posset, et cum Antigŏnā filiā domum suam urbemque relīquit. Примечания к тексту: quodam — abl. sing. неопределенного местоимения quidam, quaedam, quoddam — некий, какой-то (см. тут); brevi tempŏre — abl. tempŏris (см. урок 7).  

II.

1. Manŭs manum lavat. 2. Radix doctrīnae amāra est, fructŭs vero dulcis. 3. Recte et vere dicēbat Caesar delectum verbōrum esse origĭnem eloquentiae, idemque multo ante eum Aristotĕles docuĕrat. 4. Casus belli. 5. Pro domo mea. 6. Senectŭs a Cicerōne occāsŭs vitae nominabātur. 7. Quidquid est natum, morĭtur, quidquid morĭtur, natum erat. 8. Sensim sine sensu aetas senescit nec subĭto frangĭtur. (Cicĕro) 9. Vixi et quem dedĕrat cursum fortuna peregi. (Vergilius) 10. Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus Summittit flores, tibi rident aequora ponti Placatumque nitet diffuso lumine caelum. (Lucretius)Примечания к тексту: 9. Слова Дидоны из поэмы Вергилия «Энеида»; cursŭs, ūs m — зд. жизнь, жизненный путь; 10. Это стихи из знаменитой философской поэмы Тита Лукреция Кара «De rerum natura» («О природе вещей»), в которых изображается богиня Венера как олицетворение самой природы и весны; dea = Venus, Venĕris f Венера; te... adventum tuum — асc. при глаголе fugĕre.

Задание

1. Просклоняйте:  

cursus celer, manus dextra, adventus subĭtus.

2. Согласуйте следующие падежные формы существительных с прилагательными:  

fructĭbus (amarus, а, um), casu (felix, līcis), audītui (acer, acris, acre), manū (firmus, a, um), sensuum (omnis, e).

3. Образуйте имена существительные IV склонения от следующих глаголов и переведите их на русский язык:  

audīre, vidēre, consentīre, cadĕre, colĕre, ridēre, progrĕdi.

4. Замените формами глагола congredior, congressus sum, congrĕdi следующие формы глагола convenio 4:  

conveniunt, convĕnit, convenistis, conveniēbat, convenerāmus, convēnit.

5. Ответьте на вопросы:  

1. Quō malō Thebāni Oedĭpo regnante affecti sunt? 2. Quid Oedĭpus fecit, ut cives suos juvāret? 3. Quod responsum ex oracŭlo Delphĭco Oedĭpus accēpit? 4. Quid responso oracŭli accepto Oedĭpus fecit? 5. Cur Oedĭpus se interfectōrem Laii regis esse non suspicabātur? 6. Quam veritātem Oedĭpus compĕrit? 7. Quā de causā Oedĭpus ocŭlos suos eruit urbemque relīquit?

ТЕКСТ

I.

1. Scipio Nasīca, cum ad poētam Ennium venisset eīque ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, sensit illam domĭni iussū dixisse et illum intus esse. Paucis post diēbus, cum ad Nasĭcam venisset Ennius et eum ad januam quaerĕret, exclāmat Nasīca se domi non esse. Tum Ennius: «Quid? Ego non audio vocem tuam?» Huic Nasica: «Homo es impŭdens. Ego, cum te quaerĕrem, ancillae tuae credĭdi, tu mihi non credis ipsi?» (CicĕroDe oratōre, II) 2. Athenienses, cum Persārum impĕtum nullo modo possent sustinēre statuerentque, ut urbĕ relictā conjugĭbus et libĕris Troezēne deposĭtis naves conscendĕrent libertatemque Graeciae classe defendĕrent, Cyrsĭlum quendam suadentem, ut in urbe manērent Xerxemque recipĕrent, lapidĭbus cooperuērunt. (CicĕroDe officiis, III, 48) 3. Haec studia adolescentiam alunt, senectūtem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ас solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. (CicĕroPro Archiā poētā, 7). Примечания к тексту: 1. paucis post diēbus = post paucos dies; Troezēnĕ — в Трезене, Romā — из Рима 3. Это место из речи Цицерона «В защиту поэта Архия» использовал М.В. Ломоносов в известных стихах: Науки юношей питают, Отраду старцам подают, В счастливой жизни украшают, В несчастный случай берегут; В домашних трудностях утеха, И в дальних странствах не помеха. Науки пользуют везде: Среди народов и в пустыне, В градском шуму и наедине, В покое сладки и в труде. (М.В. Ломоносов. Ода на день восшествия на престол императрицы Елисаветы Петровны 1747г.) adversis (= adversis rebus) — abl. tempŏris.

II.

1. Rerum omnium magister usus dicĭtur. 2. Amīcus verus amōre, more, ore, re cognoscĭtur. 3. Princĭpes mortāles, res publĭca aeterna. 4. Nil agenti dies longus esse dicĭtur. 5. Carpe diem. (Horatius) 6. Dies diem docet. 7. Nulla dies sine linea. 8. Cum Galli Clusium oppĭdum Romānis socium obsidērent, Romā legāti missi sunt, qui illos monērent, ut obsidiōnem solvĕrent. 9. Est modus in rebus, sunt certi denique fines. (Horatius) 10. Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus strepitumqu(e) Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes Panăque Silvanumque senem nymphasque sorores. (Vergilius,Georgĭca, II, 490—494)Примечания к тексту: 10. В этих стихах Вергилий имеет в виду поэта Тита Лукреция Кара; Pană — греч. форма асc. sing. от Pan, is m Пан.

Соседние файлы в папке Латина