Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хрестоматия.doc
Скачиваний:
36
Добавлен:
18.03.2015
Размер:
1.02 Mб
Скачать

Тексты De tempŏre

Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo:

tempus nascendi et tempus moriendi,

tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,

tempus occĭdendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi,

tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi,

tempus spargendi lapĭdes et tempus colligendi,

tempus amplexandi et tempus longe fiĕri a conplexĭbus,

tempus adquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi,

tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi,

tempus dilectiōnis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis (Eccl.).

Quid est pulchrum?

In magnā copiā rerum aliud alii natūra iter ostendit. Pulchrum est bene facĕre rei publĭcae, etiam bene dicĕre haud absurdum est; vel pace, vel bello clarum fiĕri licet; et qui fecēre et qui facta aliōrum scripsēre94, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequĭtur scriptōrem et auctōrem rerum, tamen in primis arduum vidētur res gestas scribĕre: primum quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc quia plerique (ea), quae delicta reprehendĕris, malevolentiā et invidiā dicta putant; ubi de magnā virtūte atque gloriā bonōrum95 memŏres, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo anĭmo accĭpit; supra ea velŭti ficta pro falsis ducit (Sall.).

Ex Horatio

Scríbendí recté sapĕr(e) ést et príncipi(um) ét fons,

Rém tibi Sócratĭcáe potĕrúnt osténdĕre chártae

Vérbăque próvisám rem nón invíta sequéntur (Hor.).

De Regŭlo

Primo bello Punĭco Regŭlus, captus a Poenis, de captīvis commutandis Romam missus est. Sed in senātu captīvos reddendos esse non censuit. Qui, cum juravisset se reditūrum Carthagĭnem, rediens se hostĭbus puniendam esse tradĭdit. Cicĕro illud admiratiōne dignum esse scribit, quod Regŭlus captīvos retinendos censuit, non quod rediit. Tum enim, ut ait Cicĕro, alĭter facĕre non potuit, nam illis tem­porĭbus homĭnes nullā de re diligentius, quam de jure jurando judicābant. Tamen Regŭlus laudandus in conservando jure jurando illis temporĭbus putabātur (Cic.).

De cupiditāte

Homo stultus: “O cives, cives, – inquit, – pecunia ante omnia quaerenda est; virtus et probĭtas post pecuniam”. Pecuniae autem cupidĭtas fugienda est. Fugienda etiam est cupidĭtas gloriae; erĭpit enim libertātem. Neque imperia semper petenda sunt neque semper accipienda sunt (Hor.)96.

Fabŭla

Hercŭles, in caelum propter virtūtem receptus, deos salutāvit; sed Pluto veniente, qui fuit filius Fortūnae, Hercŭles ocŭlos avertit. Tum, causā quaesītā: “Iste, – inquit, – spernendus est, quod lucri causā omnia corrumpit”.

De fugā Witowdi ex turri Crewae

Dux Magnus Witowdus, a Jagellōne perfĭde captus, sedit in Crewā in caminātā sub artā custodiā, ubi duae femĭnae ambulābant, conducentes Ducissam ad cami­nātam, dormītum locantes eam, exeunt et custodiendo. Circumquaque Ducissa autem Magna audiēbat ab hominĭbus, ut, si Dux Witowdus diutius sedĕrit, forte talĭter consulĕret Jagello de eo sicut de patre, suasitque sibi talĭter: ut Witowdus, cum ibunt femĭnae dormītum, unīus femĭnae recipĕret habĭtum et induĕret et exīret cum aliā; et ut altĕra cum Ducissā remanēret, in cujus habĭtu exīret. Ille vero talĭter fecit: induens habĭtum unīus, cum aliā discessit. Et mittens se de castro ad Theutonĭcos properāvit.