Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хрестоматия.doc
Скачиваний:
37
Добавлен:
18.03.2015
Размер:
1.02 Mб
Скачать

Тексты De Deo et homĭne

Vocavitque Domĭnus Deus homĭnem et dixit ei: “Ubi es?” Qui ait: “Vocem tuam audīvi in paradīso et timui eo, quod nudus essem, et abscondi me”. Cui dixit: “Quis enim indicāvit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praecepĕram, ne comedĕres, comedisti?” Dixitque homo: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comēdi”. Et dixit Domĭnus Deus ad muliĕrem: “Quid hoc fecisti?” Quae respondit: “Serpens decēpit me, et comēdi”.

В конце XVI в. этот и многие другие известные библейские сюжеты были изложены популярно в книге белорусского писателя Ильи Пельгримовского “De heroĭbus in Dei Ecclessiā” (“О героях Церкви Божьей”). Ева единственная из всех библейских героев удостоилась не прозаического, а стихотворного монолога. Вот как выглядит эпизод из книги И. Пельгримовского, соответствующий сюжетно приведенному выше:

Íntereá Stygiís serpéns egréssus ab úndis,

Ámbos suís méndaciís

Décĭpit, ét vetĭtós jubét (heu) decérpĕre frúctus.

Séd dum cibís létalĭbús

Véscĭmur, áugustósque Deúm sperámus honóres,

Nóstrum decórém perdĭmús.

Íratúsque novós Jová89 demigráre colónos

Hébrōnis90 ín cámpos jubét:

Práetere(a) éxsiliúm, mort(em), ínnumerósque labóres

Nóbis miséllís nuntiát;

Ét natís natór(um), et quí nascéntur ab íllis

Fátum minátúr tristiús.

De Jesu Christo et adulescente divĭte

Et ecce unus accēdens ait illi: “Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?” Qui dixit ei: “Quid me interrŏgas de bono? Unus est bonus – Deus. Si autem vis ad vitam ingrĕdi, serva mandāta”. Dicit ille: “Quae?” Jesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterābis, non facies furtum, non falsum testimonium dices; honōra patrem et matrem et dilĭges proxĭmum tuum, sicut te ipsum”. Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodīvi. Quid adhuc mihi deest?”

Ait illi Jesus: “Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperĭbus; et habēbis thesaurum in caelo et věni, sequĕre me”. Cum audisset91 autem adulescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiōnes. Jesus autem dixit discipŭlis suis: “Amen dico vobis, quia dives difficĭle intrābit in regnum caelōrum. Et itĕrum dico vobis: “Facilius est camēlum per foramen acus transīre, quam divĭtem intrāre in regnum caelōrum” (Ev.).

De vino

Romŭlus rex dicebātur, ad cenam vocātus, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium habēret. Convīvae ei dixērunt: “Romŭle, si istud omnes homĭnes faciant, vinum vilius sit”. His Romŭlus respondit: “Immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat: nam ego bibi, quantum volui”.

Non olet!

Vespasiānus, imperātor Romanōrum, latrīnis publĭcis Romae vectigāli imposĭtis, sales faciēbat. Reprehendenti filio Tito, quod etiam urīnae vectīgal inventus esset, pecuniam ex primā pensiōne admōvit ad nares, interrŏgans, num odōre offenderētur; et, illo negante: “Sed, – inquit, – e lotio est” (Suet.).

De Zeuxĭde

Crotoniātae quondam templum Junōnis egregiis pictūris ornāre voluērunt. Zeuxĭdi id adhibuērunt, qui Helĕnae se pingĕre simulacrum velle dixit. Zeuxis quaesīvit ab iis, quas virgĭnes formōsas habērent. Tum Crotoniātae virgĭnes unum in locum conduxērunt et pictōri, quam vellet, eligĕre potestātem dedērunt. Ille autem quinque delēgit, neque enim putāvit omnia, quae quaerĕret, uno se corpŏre reperīre posse ideo, quod nihil natūra perfectum expolīvit (Cic.).