Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Uchebnoe_posobie_po_latinskomu_yazyku_dlya_akad...doc
Скачиваний:
0
Добавлен:
01.03.2025
Размер:
1.86 Mб
Скачать

Тексты для перевода

1. Mater mihi hanc epistŭlam scripsit. 2. Bias, unus e septem sapientĭbus, dixit: «Omnia mea mecum porto». 3. Faber est suae fortunae quisque. 4. Omnes Galli linguā, institūtis, legĭbus inter se diffĕrunt. 5. Fortūna, quem nimis fovet, stultum facit. 6. Non vincĭtur, sed vincit is, qui cedit suis. 7. Juvĕnis pulcher, ut pictūra, cujus pars nulla foeda est. 8. Sine amīco homo, hoc est sine anĭma corpus. 9. Suam cuīque sponsam, mihi meam, suum cuīque amōrem, mihi meum. 10. Haec mea voluntāte feci. 11. Tua oratio nos in medias res indūcit. 12. Omne, quod gignĭtur, ex alĭqua causa gignĭtur. 13. Aestāte quaedam flumĭna, ut Nilus, augentur. 14. Suum cujusque rei tempus est. 15. Nemo melior medĭcus est, quam verus amīcus. 16. In his locis matūrae sunt hiĕmes. 17. Quis est domĭnus harum domuum? 18. Duo, cum faciunt idem, non est idem. 19. Tres faciunt collegium. 20. Quattuor sunt anni tempŏra: ver, aestas, autumnus, hiems. 21. Gallia est omnis divīsa in partes tres. 22. Ex eo libro millesĭmam partem vix intellĕgo. 23. «Milĭbus ex multis unus vix verus amīcus, hic albo corvo rarior esse solet», — scripsit Cicĕro. 24. Duas tantum res popŭlus Romānus optat: panem et circenses. 25. Nota tibi sunt dogmăta philosophiae Stoĭcae, quae nomen accēpit a portĭcu, in qua Zeno docuĕrat. Haec portĭcus Athēnis, in Ceramĭco sita, depicta erat a Polygnōto.

Дополнительные тексты

De Niŏba

Niŏba, Tantăli filia, uxor erat Amphiŏnis, regis Thebanōrum. Haec propter potentiam et divitias marīti et propter suam pulchritudĭnem superbissĭma fuit, maxĭme autem eā de causā, quod multos libĕros habuit. Aliquando muliĕres et virgĭnes Latōnae, matri Apollĭnis et Diānae, sacrificābant. Niŏba eas vituperāvit et: «Cur, — inquit, — ei, non mihi sacrificātis? Pulchritudĭne, potentiā, divitiis, etiam genĕre omnes homĭnes a me superāri puto. Tantălus mihi pater est, Jovem avum appello. Spectāte libĕros. Latōnam orbam esse dicētis, si mecum eam comparaverĭtis. Ego quattuordĕcim libĕros habeo, illa duos». His verbis audītis, Latōna valde Niŏbae irāta est et statim libĕris suis omnia narrāvit. Tum Apollo Niŏbam poenā dignam esse dixit. Diāna quoque Niŏbam puniendam esse putāvit. Precĭbus matris commōti, libĕri in arcem Thebārum venērunt et Apollo filios, Diāna filias Niŏbae sagittis necavērunt. Libĕris caris necātis, Niŏba miserrĭma omnium muliĕrum fit. Ita superbiă ipsi causa dolōris fuit, marīto autem, qui, de caede liberōrum nuntiātus, se ipse necavĕrat, et libĕris eōrum cau­să perniciēi. Misericordiā deōrum Niŏba in saxum mutāta est.

Крылатые выражения

Переведите и дайте русский эквивалент латинских пословиц.

  1. Nullum malum sine aliquo bono.

  2. Qui semĭnat mala, metet mala.

  3. Ut salūtas, ita salutabĕris.

Занятие № 18

Имя числительное.

Вопросы для самоконтроля

  1. Какие категории числительных существуют в латинском языке?

  2. Какие количественные числительные склоняются?

  3. Как согласуются порядковые числительные с существительными?

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]