
9 Вариант
De Romulo et Remo Romae conditoribus
Titus Livius rerum scriptor Romanorum in libris suis, qui "Ab urbe condita" appellantur, fabulam de Romulo et Remo, a quibus Roma condita est, narrat. Fama est Numitorem Albae Longae regem ab Amulio, fratre suo, regno privatum esse. Amulius, fratri invidens, eius nepotes in flumine demergendos, matrem autem еоrum in carcere custodiendam esse statuit. Sed regis ministri quibus infantes in flumen proiciendi sunt, regi non parent et pueros parvulos in fluminis ripa ponunt.
De Appolline et de Musis
Apollo erat filius Iovis et frater Dianae (56). Dea Latona (57) Apollinis et Dianae mater erat. In tutela (48) Apollinis erant poetae. Comites Apollinis erant Musae. Musa historiae Clio (58) erat, Melpomene - Musa tragoediae et lyricorum, Thalia (59) comoediae et bucolicis (60) favebat, Terpcichore (61) lyram gestabat (21) et saltationem (62) amabat. Illae musae et alie illarum sorores ad sonum citharae cantabant et deos inter epulas delectabant, Apollini etiarn oraculum Delphicum sacrum erat.
10 Вариант
Leo et vulpes
Leo, annis confectus, in spelunca (63) recubabat et, quia magno labore victum parabat, aegrotum simulabat (64). Tum regem multa animalia visitabant (65), sed statim ab eo devorabantur. Venit tandem etiam vulpes neque tamen intravit, sed caute (66) ante speluncam stetit et regem salutavit. Quam leo interrogavit: "Cur in speluncam non intras?" Vulpes respondit: "Me vestigia (67) terrent: multa enim in speluncam spectant, nulla retrorsum".
De Mercurio
Mercurius Deus Maiae (68) filius erat. Antiquis temporibus Mercurium pro deo commercii (69) et mercatorum Romani colebant, deinde, ut Graeci, deorum nuntium et ministrum numerabant et cum alis et caduceo (70) effingebant (71). Ex opinione Romanorum Mercurius iussa deorum mortalibus nuntiabat et animos mortuorum ad inferos deducebat. Saepe igitur modo in Olympo, modo in terra, modo apud inferos erat. Praeterea Mercurius erat deus eloquentiae; itaque Graeci et Romani Mercurio linguas bestiarum sacrificabant (72).
ПРИМЕЧАНИЯ
1 Aegyptus, i f - Египет |
37 bello, are - воевать |
2 Nilus, i m - Нил |
38 firmitudo, inis f - прочность |
3 pluit — идет дождь |
39 sacerdos, otis m - жрец |
4 extra - вне, за, снаружи |
40 peritus, a, um - опытный, знающий |
5 diffluo 3 - разливаться |
41 а1bus, a, um - белый |
6 interdiu - днем |
42 permagnus, а, um - большой |
7 metallum, i n - металл |
43 macto, are - приносить в жертву |
8 pretiosus, a, um - дорогой |
44 exta, orum n- внутренности |
9 Hephaestus, i m - Гефест |
45 ara, ae f - алтарь |
10 Alesia, ae f - Алезия |
46 Olympus, i m - Олимп |
11 quondam - когда-то |
47 guberno, are - править |
12 editus, a, um - высокий |
48 tutela, ae f - защита, охрана |
13 Hadriaticus, a, um - Адриатический |
49 Neptunus, i m - Нептун |
14 Padus, i m - Пад, река в С.Итал. |
50 Pluto, onis m - Плутон |
15 equester, tris, tre - конный |
51 Ceres, eris f - Церера |
16 pedester, tris, tre - пеший |
52 Vesta, ae f - Веста |
17 lorica, ae, f - панцирь |
53 sacer, cra, crum - священный |
18 galea, ae f - шлем |
54 pavo, onis m - павлин |
19 pilum, i n - дротик |
55 Aesculapius, i m - Эскулап |
20 laevus, a, um - левый |
56 Diana, ae f - Диана |
21 gesto, are - носить |
57 Latona, ae f - Латона |
22 Ubii, orum m - Убии, германское племя |
58 Clio, us f - Клио |
23 separatus, a, urn - отдельный |
59 Thalia, ae f - Талия |
24 duratus, a, um - выносливый |
60 bucolica, orum n - пастушеские песни |
25 vectigal, alis n - подать |
61 Terpcichore, es f - Терпсихора |
26 pendo - платить |
62 saltatia, onis f - танцы |
27 opulentus, a, um - богатый |
63 spelunca, ae f - пещера |
28 nati erant - родились |
64 simulo, are - притворяться |
29 pecunia, ae f - деньги |
65 visito, are - навещать |
30 debitus, а, um - взятый в долг |
66 caute - с опаской |
31 см. amitto |
67 vestigium, i n - след |
32 creditor, oris m - кредитор |
68 Maia, ae f - Майя, дочь Атланта |
33 servitus, utis f - рабство |
69 commercium, i n- торговля |
34 consto- состоять |
70 caduceus, i m - кадуцей, жезл Меркурия |
35 onerarius, a, um - грузовой |
71 effingo - изображать |
36 flo, are - дуть |
72 sacrifico, are - приносить в жертву |