- •Lectio I
- •Контрольные задания
- •Lectioii (secunda)
- •Контрольные задания
- •De Helvetiis
- •De servis Romanōrum
- •Lectio III
- •Контрольные задания
- •3. Переведите с русского языка на латинский:
- •4. Прочитайте тексты и переведите их на русский язык:
- •Aenigmatĭca dōna
- •Lectioiv
- •Контрольные задания
- •3. Переведите с русского языка на латинский:
- •Lectio V
- •Контрольные задания
- •1. 1) Проспрягайте глаголы:
- •3. Переведите с русского языка на латинский:
- •4. Прочитайте тексты и переведите их на русский язык:
- •De raptu Sabinārum
De Helvetiis
Helvetii, popŭlus bellicōsus et imperii cupĭdus, in anĭmo habēbant ex patriā suā emigrāre et alios agros Galliae occupāre. Tum unus ex Helvetiis: «Ex patria nostra, – inquit, – emigrabĭmus. Antea autem comparabĭmus nobis frumentum, confirmabĭmus amicitiam cum fimtĭmis popŭlis, cremabĭmus aedificia et oppĭda nostra. Sunt duae viae, quibus ex patriā discedĕre possŭmus: altĕra per Sequănos, altĕra per provinciam Romanōrum. Via, quae per Sequănos ducit, angusta et periculōsa est. Per provinciam Romanōrum igĭtur procedēmus. Igĭtur arma sumĭte et ad pugnas contra Romānos se parāte!»
De servis Romanōrum
Romāni magnum numĕrum servōrum habēbant. Servi a Romānis in bellis parabantur. Etiam filii servōrum servi esse debēbant. In villis, latifundiis et metallis Romanōrum opulentōrum servi, in bellis captīti et ab ancillis genĭti, laborābant. Servus, nisi domĭno suo parēbat, domĭnum timēre debēbat; nam domĭnus servum suum verbis malis et duris monēbat et flagellis verberābat. Multi Graeci, viri docti, erant servi Romanōrum. Ei servi morbos curābant et sanābant, libĕros Romanōrum educābant et puĕros grammatĭcam, philosophiam et littĕras docēbant. Saepe magistri discipŭlis suis dicēbant: «Libros bonos legĭte atque tragoedias et comoedias clarōrum poetārum Graecōrum et Romanōrum in memoriā tenēte!».
Lectio III
1. Существительные III склонения.
2. Прилагательные III склонения.
3. Participium praesentis actīvi.
4. Местоименные прилагательные.
5. Неправильные глаголы (система инфекта).
Контрольные задания
1. Переведите, определите тип склонения каждого слова и просклоняйте: verĭtasnuda, tempusdefinītum, culpalevis, milesaudax.
2. Образуйте и переведите participiumpraesentisactīvi от глаголов: confirmāreутверждать, укреплять;manēreоставлять, покидать;instituĕreустанавливать, назначать;invenīreнаходить, изобретать.
3. Переведите с русского языка на латинский:
1) Консулы избирались римскими гражданами на народных собраниях (comitia, ōrumn). 2) Цезарь описывает в своих книгах нравы галлов и рассказывает всем читающим его произведения о различных обычаях галльских племен.
4. Прочитайте тексты и переведите их на русский язык:
De Jove
Antīqui Romāni multos deos colēbant. Domĭnus caeli et terrae erat Juppĭter. Poētae Graeci Jovem patrem deōrum et hominum vocābant. Et dei et homĭnes Jovem timēbant. Juppĭter in Olympo habitābat et cum fratrĭbus mundum gubernābat. In tutēla Jovis praecipue reges erant. Juppĭter auctor erat legum humanārum. Fratres Jovis erant Neptūnus et Pluto, sorōres – Juno, Ceres, Vesta. Bestiae nonnullae deis sacrae erant, ut aquĭla Jovi, pavo Junōni, equus Neptūno, gallus Aesculapio. Ex arborĭbus oliva Minervae sacra erat, Apollĭni laurus, Plutōni cypressus.
Aenigmatĭca dōna
Darēus, rex Persārum, in anĭmo habet Scythas sibi subigĕre. Ităque postŭlat a Scythis «aquam et terram». Legāti Scythārum in castra Darēi, flumen Danubium transientis, veniunt et unus ex legātis regi dicit: «Quid nobīs tecum est? Nos nunquam tuam terram vastabāmus. Cur tu invādis in nostram?» Simulque Darēo dat avem, murem, ranam et sagittas. Rex Darēus dicit legātis et suis purpurātis: «Donis suis Scythae se et sua omnia mihi committĕre volunt: aёrem, terram, aquam et arma. Donant mihi aёrem, nam avis in aёre est. Donant mihi et terram, nam mus in terrā est. Donant mihi et aquam, nam rana in aquā est. Etiam et arma dant mihi, nam sagittae sunt arma».
Unus ex Persĭcis purpurātis autem sic explĭcat Scythĭca dona: «Ego de donis ita judĭco. Scythi nos omnes sagittis suis necatūri sunt, nisi ut aves in aёrem volabĭmus, nisi ut mures in terrā occultabĭmur, nisi ut rānae in aquā nos demergēmus». Tum rex purpurāto respondet: «Semper tibi mea verba displĭcent. Sed non ego tibi oboedio, tu autem mihi». Paulo post tamen omnis exercĭtus Darēi a Scythis victi est. Nonne purpurātus Gobrias Darēo dicit: «Tibi a Scythis summa pericŭla immĭnent, non Scythis a te».
