Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Тексты для перевода на экзамене.doc
Скачиваний:
7
Добавлен:
23.09.2019
Размер:
71.17 Кб
Скачать

In ludo (in schola)

Discipuli magistrum expectabant. Magister venit. Puĕri surrigunt et: "Salve, magister!" - clamant. "Salvete, pueri", - magister respondet et: "Hodie, - inquit, - non dormietis. Attenti este! Vos omnes multa proverbia multasque dictiones memoria tenetis. Quisque tanta eorum recitabit, quanta memoria tenet. Qui plurima proverbia aut plurimas dictiones recitabit, praemio donabitur. Quis vestrum primus erit?"

De olive

Olivae, sive olea, est arbor, quae apud veteres Graecos in magno honore fuerat. Notum est id certamen, quod aliquando inter deos fuit. Neptunus, Oceani deus, et Minerva, omnium artium dea, de principatu certabant et operibus suis se iactabant. Neptunus equum velocissimum creavit. Minerva olivam, arborem utilissimam, Atticae donavit. Incolae Atticae olivam donum pretiosissimum putaverunt et palmam Minervae dederunt. Ex eo tempore oliva a Graecis arbor sacra putatur et in praecipua est deae tutela.

Mithridates Asiam occupavit; Q. Oppium proconsulem, item Aquilium legatum in vincula coniecit, iussuque eius, qudquid civium Romanorum in Asia fuit, uno die tracudatum est. Urbem Rhodum, quae sola in fide populi Romani manserat, oppugnavit et aliquot proeliis navalibus victus recessit. Archelaus praefectus regis in Graeciam cum exercitu venit. Athenas occupavit. Praeterea trepidationem urbium insularumque, aliis ad Mithridatem, aliis ad populum Romanum civitates suas trahentibus, continet.

Hercules infans dracones necavit, quos luno miserat. Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus novem Minerva monstrante interfecit et eius felle sagittas suas tinxit. Aprum Erymanthium occidit, servum ferocem in Arcadia vivum adduxit. Aves Stymphalides in insula Martis sagittis interfecit. Diomedem Thraciae regem et equos quattuor, qui carne humana vescebantur, cum Abdero famulo interfecit. Draconem immanem Typhonis filium, qui mala aurea Hesperidum servabat, ad montem Atlantem interfecit et Eurystheo regi mala attulit. Canem Cerberum Typhonis filium ab inferis regi adduxit.

De castris Romanis

A Romanis castra ponebantur. Primum a tribuno locus capitur, ubi aqua et cibus facile inveniuntur. Deinde quadratum spatium signabatur et muniebatur. In mediis castris multa tabernacula ponebantur. Impedimenta et spolia in spatio, quod vallum et tabernacula est, cumilabuntur. In castris munitis custodiae per vallum disponentur. Si Poēni vallo appropinquabuntur, statim a custodiis cernentur. Signum tuba extemplo dabitur. Itaque copiae securae dormient in castris. Tribunus dicit: "Castra exemplo movebuntur et arma a vobis parabuntur. Si strenui eritis et fortiter pugnabitis. Poeni a vobis depellentur et vincentur. Tum praemia vobis tribuentur".

De militibus Romanorum

Magnus erat numerus militum Romanorum. Milites Romani aut pedites erant, aut equites. Arma utrorumque varia erant. Terra marique copiae hostium a militibus Romunis superabantur. Clades Romanorum rarae erant. Nam magnus numerus civium Romanorum in armis erat. Multi milites in classe militabant. Romanis non solum naves longae cum turribus, sed etiam naves onerariae erant. Omnes naves Romanorum et per Tiberum, et trans maria currebant. In puppi navis gubernator sedebat et eam gubernabat. Naves Romae in portu probe Romam, qui Ostia nominabatur, stationem habebant.

De nummis Romanorum

In multis Romanorum nummis una ex parte Minervae caput, ex altera - navis imago erat. Itaque pueri Romani ludum, qui "caput aut navis" nominabatur, agebant. Pro exemplo Marcus, nummum in terram jaciens: "Navis!" - exclamat, sed nummus altera parte cadit. Tum Lucius nummum jacit iterumque "Navis!" clamat; nunc autem nummus ea parte cadit, ubi imago navis est. Ob eam rem Lucius victoriam reportat.

De magistratibus Romanorum

Principatus magistratuum Romae in manibus consulum erat. Consules erant magistratus annui; consulibus erant imperium et potestas praeterea consul erat judex et pontifex maximus. Item ordinarii magistratus alii erant. Praetorius inter cives dicebat. Quaestores aerarium curabant. Censor censum agebat. Postea autem officium censoris erat etiam peccata civium contra bonos mores notare atque senatum legere.

De armis et telis Romanorum

Instrumenta belli Romanorum erant arma et tela. Gladios et pila, et fundas, et sagittas Romani tela nominabant; arma erant scula, loricae, galeae. Ornamentum scutorum erat aquila vel corona, galearum ornamenta erant cristae. Materia gladiorum, pilorum, sagittarum erant lignum et ferrum, loricas et galeas Romani e corio, scuta ex ligno atque corio parabant. Pila et gladios Romani in proeliis adhebebant: pilis eminus, gladiis cominus pugnabant, fundae et sagittae erant tela sociorum.

Ariovistus ad Gallos sicut ad servos mandata mittebat. Galli Ariovistum, adhuc invictum, magis metuebant, quam Aeduos. Recedebat gratia Aeduorum apud populos Galliae. Sed populus Romanus fidus socius Aeduorum erat, Caesar in provincis Romanis copias cogebat, nam in animo habebat Aeduos defendere. Atque Aedorum auxilio Germanos ex Gallia expellere suumque imperium ceteris Gallis imponere.

Navibus comparatis et legionibus distributis, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, Ceasar naves solvit. Hora circiter diei quarta cum primus navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas esse hostium copias conspexit. Dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nomam in ancoris expectavit.