Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Тексты для перевода на экзамене.doc
Скачиваний:
7
Добавлен:
23.09.2019
Размер:
71.17 Кб
Скачать

De Sabinis

Itaque urbe condita Romulus, quia Romani (id fuit nomen civibus urbis novae) mulieres non habebant, ad gentes finitimas legatos misit uxores petitum. Finitimi Romanis filias suas in matrimonium non dederunt. Legatione Romanorum nusquam benigne accepta, Romulus dolo id impetrare statuit. Itaque Romani ludos instituerunt et eos spectatum finitimos populos invitaverunt. Sabinorum gens cum liberis uxoribusque Romam venit. Dum invitati ludos spectabant, juvenes Romani ex composito Sabinos aggressi, filias eorum rapuerunt. Parentes virginum ex urbe profugerunt et post aliquid temporis bello Romanis indicto Romam aggressi sunt.

Midae regi Phrygiae Bacchus quondam: "Quid", inquit,"optas? Omnia, quiae optavĕris, tua erunt". Tum ille: "Effĭce", inquit, "ut omnia, quae tetigero, in aurum mutentur". Non detractavit id deus. Statim Midas ramum de arbore decerpsit: subito ramus deserptus in aurum mutatus est; tetigit lapidem, lapis erat aureus. Exultabat rex gaudio. Cum vero cibum sumere in animo habuerat, etiam omnes cibi in aurum mutati sunt. Tum stultitiam suam intellexit et aurum contempsit. Nam auro fames non expletur. Midas expirabat fame, sed Bacchus eum illa facultate rursus liberavit.

Daedalus et Icarus

Daedalus Atheniensis, artifex egregius, caede commissa Athenis discessit et in Cretam insulam, ubi rex Minos regnabat, venit. Post aliquot annos amore patriae tactus Cretam relinquere statuit. Sed quia rex id prohibebat cum Icaro filio suo avolare consilium cepit. Itaque pennis in ordine positis cerāque alligatis alas sibi et Icaro paravit, ut media via volet, ne unda gravet pennas neque sol eas adurat. "Me duce, - inquit, - inter utrumque vola". Hoc dicto dedit oscula nato et cum eo avolavit.

Formica hieme siccabat grana, quae diligenter at prudenter ab ea aestate comportata erant. Cicada de futuro tempore non cogitaverat, quare hieme cibum non habebat. Itaque ad formicam venit et rogavit: "Imperti mihi cibum". Illa autem: "Cur aestate", inquit, "non comportavisti frumentum? Quibis negotiis impedita eras?" cicada ad haec verba: "Cantavi", inquit, "in agris et in campis; vocem meam, qua omnes delectavi, tu quoque audivisti". Tum formica: "Si aestate cantavisti, hieme nunc salta".

Iure esuriunt hieme II, qui aestate de futuro tempore non cogitaverunt.

Nauta et agricola

Nauta et agricola diversi sunt moribus et studiis. Hic stabilem habet sedem, ille locum mutat. Hic mores antiquos servat, ille morum alienorum studiosus est. Huic sermo tantum patrius, illi aliae quoque linquae notae sunt. Huius vita tranquilla est, illius periculorum plena. Hunc agri et prata, illum fluvii et maria delectant. Sermones quoque nautarum et agricolarum diversi sunt: hic narrat de agris et de frugibus, illi de terris alientis, de urbibus, navibus, procellis.

De puĕro mendăci

Puer, custos ovium, saepe per iocum auxilium rogāvit magna voce clamans: "Auxilium mihi date! Lupus adest!" Vicĭni auxilio veniēbant sed lupum non videbant, et puer eos irridēbat. Aliquando lupi re verā in oves irruērunt, et puer, ut antea, clamāvit: "Lupi adsunt! Auxilium mihi date!" Sed nemo puĕ ri mendăci credĭdit neque ei auxilium dedit, et lupi multas oves arripuērunt.

Leo et mus

Leo magnus dormiēbat in silva; prope ludēbant mures et incaute unus rasum leōnis tetĭgit. Leo irātus murem corripuit. Tum mus orāvit eum: "Da mihi veniam, gratus tibi ero." Leo respondit: "Misĕra bestiŏla, quid tu mihi prodĕris? Sed ignoscam tibi et dimittam, nam leōnes sunt generōsi. Effŭge!" Mus effūgit. Paulo post leo in laqueros incidĕrat. Fremēbat maxime. Cito mus, qui fremĭtum audivĕrat accurit. Acūtis suis dentĭbus nobos rodis et laqueos solvit. Sic parvus mus liberāvit magnum leōnem.

De familia Romana

De familia Romana ex libris virorum Romanorum doctorum cognoscimus. Primum locum in ea vir obtinebat. Sed in familia Romana non solum dominus et domina, filii filiaeque ipsorum, sed etiam servi erant. Servorum officia varia erant: alii eorum, catenis vincti, agros in latifundiis colebant, alii in ludis gladiatōriis exercebantur, alii domi ministrabant, alii fabri erant, ferrum, argentum aurumque formabant, alii alia faciebant. Multi servorum, praecipue Graeci, viri docti erant; ei erant scribae, medici et magistri liberorum.

De Jove

Antiqui Romani multos deos colebant. Dominus coeli et terrae erat Juppĭter. Poetae Graeci Jovem patrem deorum hominumque vocabant. Et dei et homines Jovem timebant. Juppĭter in Olympo habitabat et cum fratribus mundum gubernabat. In tutela Jovis praecipue reges erant. Juppĭter auctor erat legum humanorum. Fratres Jovis erant Neptunus et Pluto, sorores Juno, Ceres, Vesta. Bestia nonnullae deis sacrae erant, ut aquĭla Jovi, paro Ionōni, equus Neptūno. Ex arborĭbus olīva Minerva sacra erat, Apollĭni laurus, Plutōni cupressus.