Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Latina.doc
Скачиваний:
6
Добавлен:
18.11.2019
Размер:
506.37 Кб
Скачать

Illam veram Graeciam, in qua primum hu-

manitas, litterae, etiam fruges inventae

esse creduntur,....ad homines maxime

homines, ad liberos maxime liberos.

habe ante oculos hanc esse terram, quae

nobis dederit iura.

а)1. Hospes meus in portu expectaverat. Multi nautae naves onerabant. 2. Facta imperatoris Augusti Vergilius poeta pulchris celebravit. 3. Fabulae et carmina poetarum semper animos multorum hominum delectabunt. 4. Utinam duces populis pacem servent.

б)1. Heri cum hospite per urbem...2. Conspectu arcis valde...3. Arx templis praeclaris...4. Ibi temporibus antiquis artificia celebria...5. Iure urbs a viro sapienti sedes litterarum...

в)1. Imperator Augustus urbem Romam, caput Italiae, operibus singularibus ornavit. 2. Propter res futuras animi hominum saepe curis gravibus completi sunt. 3. Romulus verbis duris fratris excitatus verberibus Remum necavit.

LECTIO – 46

  1. Hic liber mihi placet, ille mihi non placet. Fabulis huius poetae valde delector.

  2. Pater ipse has fabulas probat.

  1. В театрі.

CHAR.: Tibi, Neptune, gratias ago; nam ex undis me servavisti. – Sed quis est hic?

Nug. ( ): Hoc die artem meam exercebo. Narrbo igitur, quanto labore ex Asia atque Arabia redierim, - quamquam numquam illas terras vidi. Has litteras Lesbonico dabo nomine domini mei, - quamquam numquam hunc dominum vidi. Haec omnia hoc argentum facit.

CHAR.: Non placet mihi huius hominis vultus. –Ad nostras aedes hic habet rectam viam. Hercle! Hac nocte vigilabo.

NUG.: Heus! Estne Lesbonicus in his aedibus?

CHAR.: Cur istum queris?

Nug.: Lesbonicum hic quaero; nam pater istius iuvenis dedit mihi has litteras.

CHAR.: Ubi ipse est?

NUG.: In urbe Seleucia. Ibi rem bene gerit/

CHAR.: Habesne a patre ipso istas litteras?

NUG.: E manibus dedit mihi ipse in manus.

CHAR.: Quid est illi nimen?

NUG.: Illi – illi – illi-

CHAR.: Quid est?

NUG.: Devoravi illius nomen modo. --- Sed - ,C ’ est principium nominis.

CHAR.: Gallias?

NUG.: Non est.

CHAR.: An Callipus?

NUG.: Non est.

CHAR.: Multi enim Lesbonici sunt in hac urbe; nisi nomen patris dabis, non monstrare possum istos homines, quos tu queris.

NUG.: An Chares? An Charmides?

CHAR.: Charmides?

NUG.: Em iste erit. – Mihi ille mandavit, ut hoc aurum apportem virgini.

CHAR.: Ipse Charmides istud mandavit?

NUG.: Charmides ipse.

CHAR.: Da istud aurum mihi! Charmides ego sum. A Charmide ipso, ut narravisti, pecuniam habes. Nunc abi ab his regionibus!

NUG.: Ego abeo. Di te deleant.

а)1...urbs pulchra est caput Italiae. 2. In ...urbe multitudo ingens hominum est. 3. Multae naves ex omnibus terris res varias in ... urbem magnam portant. 4. In omnibus viis ... urbis celebris multa genera hominum videbis. 5. Vide: ....servi onera in.... domos transportant. 6. Quam saepe...regionem,...flumen,...campum,... templa,... porticus spectavi! 7. Libenter in...via habito.

б)....iste: in... ore, ex...manibus,...caput, ad...deos,...rem, in...pectore, ...gladiis.

....lle: in ...portum, in...lacu, vis ...amnium, ad ...litus, ab....navibus, in...arbor, in...templa.

в) mihi ips...; filii ips...(2); iuvenes ips...(2); nos ips....(4)

г)1. Tandem in ...terra sum. 2. Semper memor ero.... periculorum,...tempestatum,...fluctuum. 3. Nunc autem ...aedes intrabo; postea narrabo de...mnunicipiis miris, de moribus...gentis, de divitiis...regionis. 4. In...regione memor eram ...domus.

д)1. Rex ipse mihi donum praeclarum praebuyit. 2. De illo ipso monte multas valles vidi. 3. Vrbis tuis ipsis cives placavisti, consul.

є) Thais habet niveos Laecamia dentes.

Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

LECTIO – 47

  1. Mercator in Asiam navigaturus bona sua amico mandavit.Is omnia bene servavit.

  2. Mercator in Asiam navigaturus est.

  1. У театрі.

STAS.: O tempora, o mores! Utinam veteres hominum mores in maiore honore essent quam mores mali! Id genus hominum malum est. Alius alium fraudat, alius alii nocet; alterius curae neminem vexant. - Nunc domum eo.

CHAR.: Heus tu! Sta! STAS.: non sto. CHAR.: Sta, Stasime!

STAS.: Mare, terra, caelum! Satisne plane ego oculis video? Estne ipse dominus? Is est, is est profecto! O domine, salve!

CHAR.: Salve, Stasime! STAS.: Me iuvat te salvum videre –

CHAR.: Credo tibi, sed tace, Stasime! Hoc mihi responde: Quid agunt liberi mei?

STAS.: Vivunt, valent.

CHAR.: Deis gratiam habeo. Cetera intus rogabo. Eamus intro!

STAS.: Quo is? Istae aedes non sunt nostrae. Callicles eas paravit nosque fugavit.

CHAR.: Per maria maxima navigavi, per praedones atroces me servavi, salvus redii: nunc hic eiusdem amici dolo deleor, cui omnia mandavi. Verba tua me necatura sunt. Stasime, tene me!

CALL.: Quis clamat ante aedes meas?

CHAR.: O Callicles, o Callicles, quali amico mea mandavi bona!

CALL.: Bono et fido. Quia Lesbonicus omnia dissipaturus erat, domum paravi. Non te fraudaturus, sed tua servaturus id feci. Sed intus tibi narrabo et hoc et alia.

STAS.: Is domino meo amicus solus firmus restitit neque animum mutavit de firma fide, quamquam multos labores propter eundem Charmidem toleravit.

LESB.: Quem magna voce laudas, Stasime?

STAS.: Propera, Lesbonice! Pater tuus rediit.

LESB.:Quis id ait? Tune vidisti eum?

STAS.: Etiam tu item videbis. Ex aedibus exiturus st.

LESB.: O pater, pater, salve! CHAR.: Salve, Lesbonice!

LESB.: Si quid laboris tibi, pater –

CHAR.: Nihl est. Salvus redeo, - si tu modo bonus eris. Ceterum Callicles ratione et consilio omnia mea servavit.

а)1.Sacerdotes ...(sacrificare) arae appropinquant. 2. Praetores causam ...(probare) in forum eunt. 3. Consules a civibus cunctas calamitates...(prohibere) rem publicam ratione et consilio administrabant. 4. Orator turbam virorum feminarumque...(terrere) magna voce clamavit. 5. Homo crudelis pecuniam meam ...(raptare) me vulneravit. 6. Captivi in patriam ...(redire) in fugam se dederunt.

в)is, ea, id: Mercator rediit. Nemo mercatorem expectaverat. Mercatoris bona filius dissipaverat. Non mirum, si pater filio iratus fuisset. Sed pater filium non increpuit.

г)idem, iudex, iudex ipse, hic iudex, is iudex.

д)... is, idem, ille : flamma (2), equo (2), sacrificium, fabrum, ministrorum, die, re, victore, domos, imaginis, saluti, comitibus, vestis,(2)

є)1. Altera ex duabus causis 2. Me ut alterum patrem amat 3. Altero pede 4. Alter ego 5. Sine alterius auxilio 6. Nemo alter.

ж) 1. Deus imperat, ut ... amemus (alter). 2. Non omnibus ...fabulae placent (idem). 3. Non omnes ...optant (idem, Pl.). 4. Ora hominum sunt varia:... os parvum, ...os magnum est (alius, alius). 5. ...vina vetera amant, ... vina nova (alius, alius). 6. Noce..., viola... verbis malis durisque (nemo).

LECTIO – 48

  1. Callicles Lesbonico suasit, ut modum servaret.

  2. Neque autem minis neque precibus iuveni levi persuasit, ut luxuria abstineret.

  1. Вовк і собака.

Aliquando lupus fame gravi tortus cani obviam iit. Sed canis, quia lupum doloribus ardere videbat, primo paulum abiit, ut ab eo tutus esst; tum autem misericordia incitatus ei appropinquavit. Ac lupus: “Fame pereo. Ades mihi!” Statim canis: “Fame liberaberis, venter tuus optimis cibis implebitur, quin etiam honore augeberis, si domino meo idem officium praestabis atque ego. “Quale officium? “ inquit ille. “Ut custos domus sis. Tibi suadeo, ne hoc consilium repudies.” Et profecto paucis verbis canis lupo persuasit, ut secum iret.

Sed lupus cum in itinere canis collum vinculo detritum videret, vulneris conspectu territus haesit et rogavit: “Unde hoc, amice?” Canis ridens: “Nihil est. Interdum dominus servum me alligare iubet.” Tum lupus oculis lucentibus: “Me iussisti tecum ire. Paene parui et in villa tua mansi. Nunc autem mihi alia mens est. Etsi rustici me urgent, etsi saepe fame torqueor, praestat a rusticis urgeri et fame ardere quam in servitute permanere usque ad vitae finem.”

Lupus a catena collum detritum aspicit canis.

“Unde hoc, amice? “ “Nihil est.” “Dic, queso, tamen!”

“Quia videor acer, alligant me interdiu,

luce ut quiesquam et vigilem, nox cum venerit.”

“Age, si qou abire est animus, est licentia?”

“Non plane est”, inquit. “Fruere, quae laudas canis!

Regnare nolo, liber ut non sim mihi.”

а) 1. manetis, torquet, iubetur, vides.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]