Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Лебедев С., Поспелова Р. - Musica Latina.doc
Скачиваний:
4
Добавлен:
01.05.2025
Размер:
2.09 Mб
Скачать

Текст 75 - boetii de institutione musica (Lib. V. Cap. 17)

QUOMODO ARCHYTAS TETRACHORDA DIVIDAT EORUMQUE DESCRIPTIO

1 Archytas vero cuncta ratione constituens non modo sensum aurium in primis consonantiis observare neglexit, verum etiam maxime in tetrachordorum divisione rationem secutus est, 2sed ita, ut neque eam, quam quaerebat, efficaciter expediret, neque sensui proposita ab eo ratio consentiret. 3 Ille enim tria genera esse arbitratur, enarmonium, diatonicum, chromaticum, in quibus eosdem gravissimos statuit atque acutissimos sonos, in omnibus quidem generibus gravissimos sonos faciens TIXVI, acutissimos vero MDXII.4 Inter hos in tribus generibus nervum gravissimo proximum collocat eum scilicet, qui sit IDCCCCXLIIII, ut ad eum TTXVI sesquivicesimam septimam obtineat proportionem.

5 Post hunc vero infra acutum nemim, tertium vero a gravissimo, eum collocat in enarmonico genere, qui sit IDCCCXC, ad quem IDCCCCXLIII sesquitricesima quinta proportione iungantur.6 Idemque IDCCCXC ad acutissimum, id est IDXII in sesquiquarta proportione sit constitutus.

7 Item in diatonico genere tertium quidem a gravissimo nervo, secundum vero ab acutissimo, eum ponit, qui sit IDCCI, ad quos IDCCCCXLIIII sesquiseptima proportione coniuncti sint, ipsi autem IDCCI ad acutissimum IDXII sesquioctava.

8 In chromatico vero genere tertium a gravissimo et secundum ab acutissimo eum ponit, qui ad IDCCI, qui est secundus in diatonico genere, eam obtineat proportionem, quam obtinent CCLVI ad CCXLIII. 9 Hic autem est IDCCXCII qui est secundus ab acutissimo appositus.

120

10 Habetque proportionem secundus ab acutissimo in diatonico genere, id est IDCCI ad secundum ab acutissimo in chromatico genere, id est IDCCXCII eam, quatn habent CCXLIII ad CCLVI.

11 Eorumque tetrachordum secundum Archytae sententiam divisorum formam monstrat subiecta descriptio:

-------- |

12MDXII

-------- |

MDXII

-------- |

MDXII

-------- |

MDCCCXC

-------- |

MDCCI

-------- |

MDCCXCII

-------- |

MDCCCCXLIIII

-------- |

MDCCCCXLIIII

-------- |

MDCCCCXLIIII

-------- |

IIXVI

-------- |

IIXVI

-------- |

IIXVI

Enarm.

Diaton.

Chrom.

Edidit Godofredus Friedlein, p. 368-369

Текст 76 - s. Isidori hispalensis etymologiarum sive originum libri XX (Lib. III. Cap. 15-19)

CAPUT 15. DE MUSICA ET EIUS NOMINE*

1 Musica est peritia raodulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. 2 Musae autem appellatae από του μασαι, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. 3Quarum sonus, quia sensibilis res est, et praeterfluit in praeteritum tempus inprimiturque memoriae. 4 Inde a Poetis lovis et Memoriae filias Musas esse confictum est.5 Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.

[CAPUT 16. DE INVENTORIBUS EIUS]

6 Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium.7 Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. 8Alii Linum Thebaeum et Zethum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt.9 Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. 10 Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. 11 Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur.12 In conviviis vero lyra vel cythara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.

* Номера глав и их названия — по изд. М. Герберта (GS I).

121

[CAPUT 17. QUID POSSIT MUSICA]

13 Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim [est]* sine illa. 14Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus, et caelum ipsud sub harmoniae modulatione revolvi. 15 Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus.16 In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior.17 Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et sin-gulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur, 18 Excitos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. 19 Ipsas quoque bestias, nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. 20 Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rythmos harmoniae[,]** virtutibus probatur esse sociatum.

[CAPUT 18. DE TRIBUS PARTIBUS MUSICAE]

21 Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rythmica, metrica. 1 Harmonica est, quae decernit in sonis acutum et gravem.22 Rythmica est, quae requirit incursionera verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.23 Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et cetera.

[CAPUT 19. DE TRIFORMI MUSICAE DIVISIONE]

24 Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. 25 Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. 2Secunda oiganica, quae ex flatu consistit. 26Tertia rythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit.27 Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces; aut flatu, sicut per tubam, vel tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, 28aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Edidit W. M. Lindsay, s. p.