Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Лебедев С., Поспелова Р. - Musica Latina.doc
Скачиваний:
4
Добавлен:
01.05.2025
Размер:
2.09 Mб
Скачать

Текст 10 - nisi dominus aedificaverit domum (Ps 126)

1 Nisi Dominus aedificaverit domum,

in vanum laboraverunt qui aedificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit.

2 Vanum est vobis ante lucem surgere:

surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.

Cum dederit dilectis suis somnum,

3 ecce hereditas Domini, filii — mercis, fructus ventris.

4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.

5 Beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis,

non confundentur cum loquentur inimicis sius in porta.

Комментарий

1 custodit; ср. Antiphonale Monasticum: custodit eam.

Текст 11 - de profundis clamavi (Ps 129)

1 De profundis clamavi ad te, Domine:

2 Domine exaudi vocem meam!

Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae!

3 Si iniquitates observabis, Domine,

Domine, quis sustinebit?

4 Quia apud te propitiatio est.

Propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbum eius.

5 Speravit anima mea in Domino.

6 A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino,

7 quia apud Dominum misericordia,

et copiosa apud eum redemptio,

8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.

Tекст 12 - laudate dominum de caelis (Ps 148)

1 Laudate Dominum de caelis,

laudate eum in excelsis.

2 Laudate eum omnes angeli eius,

laudate eum omnes virtutes eius.

19

3 Laudate eum sol et luna,

laudate eum omnes stellae et lumen,

4 Laudate eum caeli caelorum,

et aquae omnes, quae super caelos sunt,

5 Laudent nomen Domini.

Quia ipse dixit, et facta sunt,

ipse mandavit et creata sunt.

6 Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi,

praeceptum posuit et non praeteribit.

7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi.

8 Ignis, grando, nix, glacies,

spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius,

9 Montes et omnes colles,

ligna fructifera et omnes cedri,

10 Bestiae et universa pecora,

serpentes et volucres pinnatae,

11 Reges terrae et omnes populi,

principes et omnes iudices terrae,

12 Iuvenes et virgines,

senes cum iunioribus laudent nomen Domini,

13 Quia exaltatum est nomen eius solius,

14 Confessio eius super caelum et terram,

Et exaltabit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis eius,

filiis Israhel, populo adpropinquanti sibi.

Комментарий

4 et aquae omnes, quae super caelos sunt по Antiphonale Monasticum. Cp. текст в Вульгате: et aqua quae super caelum est. Далее указаны разночтения с текстом, использованным А. Волконским в его произведении «148 псалом» для трех голосов, органа и литавры.

6 У Волконского: statuit ea in aeternum, et in saeculis saeculi.

10 У Волконского pennatae.

13 eius пропущено у Волконского.

14 super caelum; у Волконского super caelus (явная опечатка).

14 exaltabit; у Волконского exaltavit.

14 Israhel; у Волконского Israel.

15 adpropinquanti; у Волконского appropinquanti.

14 В конце у Волконского добавлено Alleluia.

Текст 13 - cantate domino canticum novum (Ps 149)

1 Cantate Domino canticum novum,

laus eius in ecclesia sanctorum.

20

2 Laetetur Israhel in eo qui fecit eum,

et filii Sion exultent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro,

in tympano et psalterio psallant ei,

4 quia beneplacitum est Domino in populo suo,

et exaltabit mansuetos in salute.

5 Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.

6 Exaltationes Dei in gutture eorum,

7 et gladii ancipites in manibus eorum.

Ad faciendam vindictam in nationibus,

increpationes in populis.

8 Ad alligandos reges eorum in conpendibus,

et nobiles eorum in manicis ferreis.

9 Ut faciant in eis iudicium conscriptum,

gloria haec est omnibus sanctis eius.