Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Попов, Шендяпин (§26-31).doc
Скачиваний:
7
Добавлен:
23.02.2015
Размер:
222.72 Кб
Скачать

§ 31. Gerundium и gerundīvum supīnum II

A.

1. Sapientiam artem bene beateque vivendi putabat Cicero Platōnem secutus.—2. Caesar aciem instruxit, hostibus pugnandi potestatem fecit.—3. Helvetiorum ii, qui bellandi cupĭdi erant, magno dolore afficiebantur, quod non facile finitimis bellum inferre possent.—4. Finis edendi bibendique satiĕtas est.—5. Parsimonia est scientia vitandi sumptūs supervacuos aut ars re familiāri moderāte utendi.—6. Avāri homines non solum libidĭne augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.—7. Nactus idoneam ad navigandum tempestatem Caesar tertiā fere vigiliā solvit naves equitesque conscendere et se sequi iussit (in Britanniam).—8. Hominis mens discendo alĭtur et cogitando.—9. Constat summam voluptatem ex discendo capi.—10. Leges Lycurgi laboribus erudiēbant iuventutem: venando, currendo, esuriendo, sitiendo.—11. Optimus est orator, qui dicendo animos audientium et docet, et delectat, et permŏvet.—12. Plus in metuendo mali est, quam in ipso illo, quod timētur.—13. Mores ridendo emendantur.—14. Praeceptor docendo discit, discipulus errando.—15. Cito scribendo non fit, ut bene scribatur, bene scribendo fit, ut cito: primum hoc constituendum, hoc obtinendum, ut quam optime scribatur. Celeritatem dabit consuetudo. (Quint.)

B.

16. Iuveni parandum, seni utendum est. (Sen.)—17. Hannĭbal Alexandro Magno non est postponendus.—18. Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique est anteponenda. (Cic.)—19. Pericŭlum minus fugiendum est, quam turpitudo.—20. Cui ignotum est illud Catonis: «Cetĕrum censeo Carthaginem delendam esse».—21. Nihil sine ratione faciendum est.—22. Ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est. (Caes.)—23. Multis praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita.—24. Ariovistus Caesărem sui opprimendi causā exercitum in Gallia habere suspicabatur.—25. Apud Pythagŏram discipulis quinque annos tacendum erat.—26. Aquitania et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda.—27. Oppidum Britanni vocant, cum silvas impedītas vallo fossaque munierunt, quo incursionis hostium vitandae causā convenire consuerunt.—28. Omnis eloquendi elegantia augētur legendis oratoribus et poētis.—29. Et de oppido oppugnando et de flumine transeundo spes hostes fefellit.—30. Videmus multitudinem pecŭdum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda esse.—31. Cum Nervii equites Romanos facile pepulissent et incredibili celeritate ad castra Caesaris contendissent, Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oportēret, signum tubā dandum, ab opĕre revocandi milites; qui paulo longius aggĕris petendi causa processĕrant, arcessendi, acies instruenda, milites cohortandi.

32. In re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam, cum sint duo genĕra decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivātur.

33. Scríbere scríbendó, dicéndo dícere díscis.

34. Ními(um) áltercándo véritás amíttitur. (P. Syr.)

35. Gútta cavát lapidém non ví, sed saépe cadéndo.

36. Ut desínt virés, tamen ést laudánda volúntas. (Ov.)

37. Cavéndi nulla (e)st dímittend(a) occásio. (P. Syr.)

38. Scílicet út fulvúm spectátur in ígnibus aúrum,

Témpore síc duró (e)st ínspiciénda fidés. (Ov.)

39. Túrpe quidém dictú, sed sí modo véra fatémur,

Vúlgus amícitiás útilitáte probát. (Ov.)

1. Император Тит, говорят, был весьма опытен в верховой езде.—2. Фемистокл побудил греков к сражению с персами.—3. Словами мы можем выражать наши чувства.—4. Ксеркс собрал огромное войско для порабощения Греции.—5. Чувство зрения самое острое из всех наших чувств.—6. Когда Цезарь предпринял войну против германцев, он позаботился о постройке моста на Рейне.—7. Для защиты лагеря было оставлено два легиона.—8. Одежда изобретена для защиты от (перевести: для устранения) холода.—9. Центурионы выбрали удобное место для устройства лагеря.—10. Люди склонны не только к изучению, но и к обучению.—11. Менапии прислали послов к Цезарю с просьбой о мире.—12. Агис, спартанский царь, говорил, что не следует спрашивать, сколько врагов, но где они. Он же на вопрос (part. perf.), в каком искусстве больше всего упражняются лакедемоняне, сказал: «В искусстве повелевать и подчиняться».—13. Когда Цезарю стало известно, что бельги собирают отряды и стягивают войско в одно место, он решил, что необходимо выступить против (ad) них.—14. Память следует упражнять усиленным (maxĭme) заучиванием наизусть; известно, что лучше всего память упражняется заучиванием наизусть стихотворений выдающихся поэтов.—15. Нам нужно изучать латинский язык, чтобы мы могли читать произведения Цезаря, Цицерона, Вергилия, Овидия, Горация и других римских писателей.

DE EURIPĬDE РОĒТА

Euripĭdis poētae matrem Theopompus agrestia olĕra vendentem victum quaesisse dicit. Patri autem eius, ubi Euripĭdes natus est, responsum est a Chaldaeis, eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore: id ei puero fatum esse. Pater, interpretatus suum filium athlētam debere esse, corpus eius roboravit exercitavitque, deinde Olympiam certaturum eum inter athlētas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusīno et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, audītor fuit physici Anaxagŏrae et Prodĭci rhetŏris, in morali autem philosophiā Socrătis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est. Philochŏrus refert, in insŭla Salamīne speluncam esse taetram et horrĭdam, quam nos vidĭmus, in qua Euripĭdes tragoedias scriptitārit. (Gell., Noctes Attĭcae XV, 20.)

QUOMŎDO SCYTHA QUIDAM ALEXANDRUM MAGNUM VITUPERĀRIT

«Concupiscis, quae non capis. Ab Europa petis Asiam: ex Asia venis in Europam; deinde, si humanum genus superavĕris, cum silvis et nubibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum.

Gloriāris te ad persequendos latrones venire; sed ipse omnium gentium latro es: Lydiam cepisti; Syriam occupasti; Persĭdem tenes; Bactriānos habes in potestate; Indos petisti; iam etiam ad pecŏra nostra avāras et insatiabiles manus porrĭgis.

Scilĭcet ignōras arbores magnas diu crescĕre, unā horā exstirpari. Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metītur. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit; et ferrum rubīgo consūmit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalĭdo.

Proinde impōne felicitati tuae frenos: facilius illam reges».

(По Квинту Курцию.)

NONNULLA DE DIOGĚNE PHILOSŎPHO

1. Diogĕnes Alexandro roganti, ut dicĕret, si quid opus esset: «Nunc quidem paulum», inquit, «a sole». Offecĕrat videlĭcet apricanti. Hanc tantam temperantiam admiratus Alexander, cum ab eo discedĕret, amicis suis: «Nisi Alexander essem», inquit, «libenter essem Diogĕnes».

2. Philosŏphus quidam, ut ostentaret apud Diogĕnem acūmen ingenii, ita ratiocinatus est: «Quod ego sum, tu non es». Cum annuisset Diogenes, ille pergit: «Ego», inquit, «homo sum, tu ergo non es». Tum Diogenes: «Si a me incepĕris, rectius collĭges».

3. Diogĕnes proĭci se post mortem iussit inhumātum; tum amici: «Volucribusne et feris?». «Minime vero», inquit, «sed bacillum propter me, quo eas abĭgam, ponitōte». «Quomŏdo potĕris», illi, «non enim senties?». «Quid igĭtur mihi ferarum laniatus obĕrit nihil sentienti?» (Cic. Tusc. I, 43.)

AD POSTŬMUM1

Ehéu fugáces, Póstume, Póstumé,

Labúntur ánni, néc pietás morám

Rugís et ínstantí senéctae

Áfferet índomitaéque mórti.

Non, sí trecénis, quótquot eúnt, diés,

Amíce, pláces íllacrimábilém

Plutóna taúris, qui ter amplum

Géryonén Tityónque trísti

Compescit unda. Scilicet omnibus,

Quicumque terrae munere vescimur,

Enaviganda, sive reges,

Siv(e) inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus

Fractisque rauci fluctibus Hadriae,

Frustra per autumnos nocentem

Corporibus metuemus Austrum:

Visendus ater flumine languido

Cocytus errans, et Danai genus

Infame, damnatusque longi

Sisyphus Aeolides laboris;

Linquenda tellus, et domus et placens

Uxor; nequ(e) harum, quas colis, arborum

Те, praeter invisas cupressos,

Ulla brevem dominum sequetur.

Absumet heres Caecuba dignior

Servata centum clavibus, et mero

Tinguet pavimentum superbo,

Pontificum potiore cenis.

(Hor., Carmĭna II, 14)

Тут вы можете оставить комментарий к выбранному абзацу или сообщить об ошибке.

Оставленные комментарии видны всем.